UTRUM IN ACTIBUS INTELLECTUS POSSIT ESSE PECCATUM iRCA trigesimamnonam distinctionem 2. Sententiarum, quaeritur : Utrum in actibus intellectus possit esse peccatum. Et arguitur quod sic. Infidelitas est quoddam peecatum. Sed infidelitas est in intellectu, secundum quod doctrinae fidei dissentit. Ergo in intellectu potest esse peccatum. In oppositum arguitur sic : Illud quod excusat a peccato, non est peccatum. Sed defectus qui est in intellectu, ut ignorantia, excusat peccatum. Igitur in intellectu non contingit esse peccatum In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.