PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod exsistens in oratia potest per illam mereri gloriam de condigno. Hanc conclusionem probat beatus Thomas, l 2^, q. 114, art. 3, ubi sic dicit : a Opus hominis meritorium potest dupliciter considerari : uno modo, secundum quod procedit a libero arbitrio; alio modo, secundum quod procedit ex gratia Spiritus Sancti. Si consideretur secundum substantiam operis et secundum quod procedit ex libero arbitrio, sic non potest esse ibi condignitas, propter maximam inaequalitatem; sed est ibi congruitas, propter (a) quamdam aequalitatem proportionis : videtur enim congruum ut homini operanti secundum suam virtutem , Deus recompenset secundum excellentiam suae virtutis. Si autem loquamur de opere meritorio secundum quod procedit ex gratia Spiritus Sancti, sic est meritorium vitae aeternae ex condigno. Sic enim valor meriti attenditur secundum virtutem Spiritus Sancti moventis nos in vitam aeternam, secundum illud Joannis, 4 (v. 14) : Fiet in eo fons aqiiae salientis in vitam aeternam. Attenditur etiam pretium operis secundum dignitatem gratiae, per (6) quam homo factus consors divinae naturae adoptatur in filium Dei, cui debetur haereditas ex ipso jure adoptionis, secundum illud, Rotn. 8 (v. 17): Si lilii, et lixredes. "
Haec ille. Item, ibidem, in solutione tertii, sic dicit : " Gratia Spiritus Sancti quam in prasenti habemus, etsi non sit aequalis gloriae in actu, est tamen aequalis in virtute; sicut et semen arboris, inquo est virtus ad totam arborem. Et similiter, pergratiam inhabitat hominem Spiritus Sanctus qui est sufficiens causa vitae aeternae; unde et dicitur esse pignus haereditatis nostros, 2. Corinth. I (v. 22, et adEphes., 1, v. 14). j
Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio : Omne opus procedens ex speciali motione Spiritus Sancti et habitu deiformativo (y), condignum est fini ad quem ordinatur a Spiritu Sancto habitus deiformativus("), et actus per eum elicitus. Sed omne opus meritorium in habente gratiam est hujusmodi, quod scilicet procedit a Spiritu et a gratia deiformativa (e), et ordinatur, sicut ad finem, ad gloriam. Igitur est condignum ipsi gloriae. (f,) per. - pro IV. Eamdem conclusionem tenet, 2. Senteni., dist. 27, q. 1, art. 3, ubi sic dicit : a Circa hoc, inquit, sunt duae opiniones. Quidam enim dicunt quod aliquis non potest mereri vitam aeternam ex condigno, sed ex congruo. Alii vero dicunt quod etiam ex condigno potest quis mereri vitam aeternam per actum virtutis. Dicitur autem aliquis mereri ex condigno, quando invenitur aequalitas inter meritum et praemium secundum rectam aestimationem. Ex congruo autem tantum, quando talis aequalitas non invenitur, sed solum per liberalitatem dantis munus tribuitur quod dantem decet. Videntur autem utrique quantum ad aliquid verum dicere. Cum enim sit duplex aequalitas, scilicet quantitatis, et aequalitas proportionis, secundum quantitatis aequalitatem ex actibus virtutum vitam aeternam ex condigno non meremur : non enim tantum bonum est in quantitate actus virtutis quantum est praemium gloriae quod est finis ejus. Secundum autem aequalitatem proportionis, etiam ex condigno meremur vitam aeternam. Attenditur enim aequalitas proportionis, quando aequaliter hoc se habet ad illud, sicut aliud (") ad alterum. Non autem majus est Deo vitam aeternam tribuere, quam nobis actum virtutis exhibere; sed sicut hoc congruit huic, ita illud illi. Et ideo quaedam proportionis aequalitas invenitur inter Deum praemiantem et hominem merentem, dum tamen praemium referatur ad idem genus in quo est meritum, ut si praemium est quod omnem facultatem humanae natura? excedat, sicut vita aeterna, meritum etiam sit per talem actum in quo fulgeat bonum illius babitus qui divinitus infunditur, Deo nos consignans. Illi tamen qui dicunt nos ex condigno posse mereri vitam aeternam, verius dicere videntur. Cum enim sit duplex species justitiae, ut in 5. Ethicorum (cap. 2) dicit Philosophus, distributiva scilicet, et commutativa quae est in contractibus, ut in venditione et emptione, justitia commutativa respicit aequalitatem arithmeticam quae tendit in aequalitatem quantitatis; justitia vero distributiva respicii aequalitatem geometricam, quae est aequalitas proportionis. In redditione autem praemii ad merita magis servatur forma distributionis, cum ipse Deus reddat unicuique secundum opera sua, quam commutationis, cum Deus a nobis nihil accipiat; quamvis quandoque inveniatur a Sanctis metaphorice dicium , quod bonis operibus regnum coelorum emitur, inquantum Deus accipit opera nostra, ut acceptans ea. Et ideo verius dicitur quod ex condigno meremur quam quod ex congruo, r.
Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio. Ubi est aequalitas proportionis inter meritum et praemium, ibi potest esse meritum de condigno. Sed inter opus informatum gralia et gloriam est aequalitas propor- (a) aliud. - Om. IV IV. - 18 tionis, licet non sit ibi aequalitas quantitatis. Igitur, etc. Et in hoc primus articulus terminatur.