UTRUM MALUM SIT ALIQUA NATURA POSITIVA TERUM circa trigesimamquartam distinctionem 2. Sentent., quaeritur: Utrum malum sit aliqua natura positiva. Et arguitur quod sic. Omne quod agit in alterum, est quaedam natura positiva. Sed malum, inquantum malum, agit. Igitur, etc. Probatio minoris : quia omne quod alterum corrumpit, effective agit; sed ex hoc dicitur aliquid alterius malum, quia corrumpit ipsum; igitur malum, inquantum malum, agit. In oppositum arguitur. Quia beatus Dionysius, A. cap. de Divinis Nominibus, dicit quod malum neque est exsistens, neque in exsistentibus. Omnis autem natura positiva vel est exsistens per se, vel exsistens in alio. Igitur, etc. In hac quaestione erunt tres articuli. In quorum primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.