DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod anima separata sua naturali virtute non potest movere aliquod corpus. Hanc ponit sanctus Thomas, 1 p., q. 117, art. 4, ubi sic dicit : " Anima separata sua naturali virtute non potest movere aliquod corpus. Manifestum est enim quod, cum est corpori unita, non movet corpus nisi vivificatum ; unde si aliquod membrum corporis mortificetur, non obedit animae ad motum. Manifestum est autem quod ab anima separata nullum corpus vivificatur. Unde nullum corpus obedit ei ad motum localem, quantum ex virtute suae naturae; supraquam potest ei conferri aliquid virtute divina. "
Haec ille.
Ex quibus patet ratio in forma pro conclusione. I (a) auctor. - actor Pr. . Secunda conclusio est quod anima separata, virtute divinitus et supernaturaliter sibi collata, potest movere localiter corpora. Haec conclusio patet ex dictis ejus statira recitatis. Et potest probari : quia animae separate saepe apparent in corporibus assumptis, et ab eis localiter portatis et motis. De hoc sanctus Thomas, 4. Sen-tent., dist. 45, q. 1, art. 1, q 3,. ubi quaerit : Utrum animae in paradiso vel in inferno exsistentes egredi valeant. Et in hoc primus articulus terminatur.