DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod per poenitentiam virtutes restituuntur. Hanc ponit sanctus Thomas, 3 p., q. 89, art. 1, ubi sic dicit : " Per poenitentiam remittuntur peccata. Remissio autem peccatorum non potest esse nisi per infusionem gratiae. Unde relinquitur quod per poenitentiam gratia homini infundatur. Ex gratia autem consequuntur omnes virtutes gratuitae, sicut ex essentia animae fluunt omnes potentiae. Unde relinquitur quod per poenitentiam omnes virtutes restituantur. "
Haec ille. Eamdem ponit, praesenti distinctione, q.2, art. 2, dicens : " Gratia et virtutes in anima causantur ex influentia divini luminis. Quae quidem influentia impeditur per peccatum, quod animam a Deo avertit; sicut nubes, interposita inter nos et solem, radium ejus anobis probibet; unde dicitur, Isaiae 59 (v. 2) : Peccata nostra diviserunt inter nos et Deum nostrum. Et quia per poenitentiam peccata dimittuntur, et in primo poenitentias actu quantum ad offensam; ideo, sicut ventus auferens nubem, radium solis nobis restituit, ita poenitentia, tanquam removens prohibens, gratiam gratum facientem et omnes virtutes nobis restituit. "
Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio : Quidquid restituit gratiam gratum facientem, restituit virtutes. Sed poenitentia est hujusmodi. Ergo, etc. Secunda conclusio est quod poenitens non semper resurgit in aequali gralia vel virtute, immo quandoque in minori. Hanc ponit sanctus Thomas, 3 p., q. 89, art. 2, dicens : " Motus liberi arbitrii, qui est in justificatione (a) impii, est ultima dispositio ad gratiam. Unde in eodem instanti estgratiae infusio cum praedicto motu liberi arbitrii. In quoquidein motu comprehenditur actus paenitentiae. Manifestum est autem quod formae quae possunt recipere magis et minus, intenduntur et remittuntur secundum diversam dispositionem subjecti. Et inde est quod secundum quod motus liberi arbitrii in poenitentia est intensior vel remissior, secundum hoc poenitens consequitur majorem vel minorem gratiam. Contingit autem intensionem motus poenitentis quandoque proportionatam esse majori gratiae quam illa a qua cecidit per peccatum, quandoque autem aequali, quandoque autem minori. Et ideo poenitens quandoque resurgit in majori gratia quam prius habuerat, quandoque autem in aequali, quandoque etiam in minori. Et eadem ratio est de virtutibus, quae ex gratia consequuntur. "
Haec ille. Eamdem ponit, 3. Senteni., dist. 31, q. 1, art. 4, ubi, in solutione primae quaestiunculae, sic dicit : " Mensura charitati praefigitur a Deo secundum suam voluntatem, et aliquo modo commensuratur ad conatum illius qui gratiam recipit. Unde, cum aliquis post peccatum possit multum et parum conari ad recipiendum charitatem, et divinae liberalitati non ponatur terminus per peccatum (cum ipse, quantum in se est, sit paratus omnia peccata totaliter delere), oportet dicere, sicut et communiter dicitur, quod aliquis potest in majori et minori charitate resurgere. "
Haec ille. Item, ibidem, in solutione secundae quaestiunculae, sic dicit : " Non est necessarium quod poenitens semper in majori charitate resurgat; quia etiam minor praeparatio et aequalis sufficit ad hoc quod gratia infundatur. "
Haec ille. Item, in solutione tertiae quaestiunculae, sic dicit: " In minori charitate potest homo resurgere; quia, quantumcumque remisse de peccato doleat et ad gratiam se praeparet, dummodo ad terminum contritionis perveniat, qua plus displicet ei a Deo recessisse quam aliquod temporale incommodum, gratiam habebit, etiamsi non tantum praeparet se quantum prius, dum fuit innocens, praeparavit. "
Haec ille. Item, ibidem (arg. Sed contra) arguit sic : " Minima contritio sufficit ad deletionem omnium peccatorum. Sed secundum quantitatem contritionis attenditur quantitas charitatis in qua quis resurgit. Ergo, cum potuerit, quando prius gratiam habuit, ex magna praeparatione gratiam accepisse, videtur quod possibile sit quod recipiat minorem gratiam et charitatem quam prius habuit. "
Haec ille. Et in hoc primus articulus terminatur. (a) in justificatione. - injustitiae Pr.