DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM VOTUM CONTINENTIAE, ANNEXUM ORDINIBUS SACRIS, IMPEDIAT NE ORDINATUS POSSIT HABERE SIMUL DUAS UXORES. IRCA distinctionem trigesimamtertiam, et quasdam alias sequentes, quaeritur : Utrum votum continentiae, annexum ordinibus sacris, impediat ne ordinatus possit habere simul duas uxores. Et arguitur quod non. Quia nihil impeditur nisi a suo contrario. Sed ordo non est contrarius matrimonio; cum utrumque sit sacramentum, et duo matrimonia sint duo sacramenta. Ergo non impedit matrimonium, nec duo matrimonia simul.
Et similiter potest argui quod votum continentiae non impediat matrimonium. Quia Alexander III (a) Papa (Qui clerici vel voventes, etc, cap. 4) dicit quod votum simplex non dirimit matrimonium contractum. In oppositum arguitur. Quia habere plures uxores nunquam licuit alicui, sine dispensatione per divinam inspirationem habita, ut dicit quaedam decretalis, De divortiis (cap. 8). Ergo, etc. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.