DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM ULTIMA BEATITUDO , VEL FELICITAS HUMANA, SIT ALIQUIS ACTUS AETERNUS CiRCA quadragesimamnonam distinctionem, quaeritur : Utrum ultima beatitudo, vel felicitas humana, sit aliquis actus aeternus. Et arguitur quod non. Quia beatitudo est homini communicabilis. Sed aeternitas non potest ei communicari : quia quod in tempore factum est, non potest esse aeternum. Ergo ultima beatitudo humana non est aliquis actus aeternus. In oppositum arguitur. Quia ultima hominis beatitudo in Dei visione consistit. Sed in hoc consistit vita aeterna, ut patet, Johan. 17 (v, 3): Haec est vita aeterna, ut cognoscant te. Ergo beatitudo humana est aliquis actus aeternus. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.