DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM CORPUS CHRISTI SIT IN EUCHARISTI SACRAMENTO, VEL CHRISTUS TOTALITER TERUM, circa decimam distinctionem, qiucritur : Utrum corpus Christi sit in Eucharistia? sacramento, vel Christus totaliter. Et arguitur quod non. Quia Christus incipit esse in hoc. sacramento per conversionem panis et vini. Sed manifestum est quod panis et vinum non possunt converti neque in divinitatem Christi, neque in ejus animam. Cum ergo Christus exsistat ex tribus substantiis, scilicet divinitate, anima, et corpore, videtur quod Christus non sit totus in hoc sacramento. In oppositum arguitur. Quia dicit Ambrosius, in libro De iis qui mysteriis initiantur (cap. 9) : In isto sacramento totus Christus est.
In hac quaestione tres erunt articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, obiectiones. In tertio, solutiones.