DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod confessio debet sic esse integra, ut homo contueatur uni omnia peccata quae habet in memoria. Hanc ponit sanctus Thomas, 4. Senteni., dist. 17, q. 3,.art. 4, in solutione secundae quaestiunculae, ubi sic dicit : " In medicina corporali oportet quod medicus non solum unum morbum, contra quem medicinam dare debet, cognoscat; sed etiam universaliter totam habitudinem ipsius infirmi, eo quod unus morbus ex adjunctione alterius aggravatur, et medicina quae uni morbo competeret, alteri nocumentum praestaret. Et similiter in peccatis : quia unum aggravatur ex adjunctione alterius; et illud quod uni peccato est conveniens medicina, alteri incentivum praestaret, cum quandoque aliquis conta) Hoc opus non est Augustino attribuendum. trariis peccatis sit infectus, sicut docet Gregorius in Pastorali (part. 3, cap. 3). Et ideo de necessitate confessionis est quod homo omnia peccata confiteatur quae habet in memoria; quod, si non faciat, non est confessio, sed confessionis simulatio. ))
Haec ille. Item, ibidem (arg. Sed contra), arguit sic : " Confessio est pars poenitentiae. Sed poenitentia debet esse integra, ut, 20. dist, Magister dicit. Ergo et confessio. "
Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione : Non minor morbi spiritualis detectio est necessaria in medicina spirituali, quam morbi corporalis in medicina corporali. Sed, in medicina corporali, oportet detegere uni et eidem medico omnem morbum corporalem memoria? occurrentem. Ergo consimiliter, in medicina spirituali, oportet detegere uni et eidem medico omnem spiritualem morbum memoriae occurrentem. Secunda conclusio est quod non est necessarium quod confitens semper absolvatur ab omnibus peccatis confessis per unum et eumdem; immo potest per unum absolvi ab aliquibus, et non ab aliis, sed remitti ad alium, qui absolvat a reliquis. Hanc conclusionem ponit sanctus Thomas, ubi supra (4. Sentent., dist. 17, q. 3, art. 4, q 2), in solutione quarti argumenti. Illud enim argumentum est tale: "Sacerdoti non debet fieri confessio de peccatis, nisi propter absolutionem, etc, u ut supra recitatum est, in primo argumento quaestionis. Et respondet sic : " Dicendum, inquit, quod, etiamsi sacerdos non possit absolvere de omnibus, tamen tenetur sibi omnia confiteri, ut quantitatem totius culpae cognoscat, et de illis de quibus non potest absolvere, ad superiorem remittat. "
Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione : Deficiente causa propria alicujus effectus, tollitur effectus. Sed causa quare confessio dimidiata non valet, est quia illa dimidiatio tollit notitiam quantitatis peccati, quae necessaria est sacerdoti, et impedit ejus curationem. Dimidiatio vero absolutionis non tollit talem notitiam, nec impedit curam. Ergo absolutio in casu potest dimidiari; non autem confessio. Et in hoc primus articulus terminatur.