DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR OBJECTIONES Argumenta Durandi.
Quantum ad secundum articulum, arguitur contra conclusiones. Et quidem Durandus (dist. 45, q. 4), contra ambas arguit, in hunc modum dicens : In beatis hominibus, et angelis, ponitur triplex (et) cognitio : scilicet naturalis, beatifica yb), et quaedam media, quae est revelatoria. Si quaeratur de prima cognitione, an per eam beati cognoscant orationes nostras, dicendum est quod non, saltem animae separatae. Et hoc patet dupliciter. Primo : Quia naturalis cognitio animae separatae non est perfectior quam naturalis cognitio (i) ejusdem animae conjunctae; alioquin fugiendum esset animam (6) uniri corpori, si ex ejus unione ipsa efficeretur imperfectior. Sed anima conjuncta corpori non cognoscit naturali cognitione cogitationes cordium, nec exteriora facta absentium. Ergo similiter anima separata non potest cognoscere cognitione naturali orationes nostras mentales, nec vocales vivorum absentium. Secundo : Quia naturalis cognitio animae separata; communis est bonis et malis. Sed mali non cognoscunt nec cogitationes nec facta viventium , sicut dicit beatus Gregorius (12. Morai., cap. 21, rec. 14, vet. 13), sumens argumentum de anima divitis epulonis, qui ignorabat statum et facta suorum fratrum (y). Ergo nec animae beatae cognoscunt naturali cognitione facta vel cogitata viventium. Si autem quaeratur an beati cognitione beata cognoscant orationes nostras mentales, vel vocales, dicendum est quod non. Quia illa quae quandoque cognoscuntur, et quandoque non, non pertinent ad cognitionem beatam. Sed cognitio, si quam habent beati de orationibus nostris mentalibus, vel vocalibus, non semper est in eis : quia, si cognitio talium semper esset in eis, eadem ratione et cognitio omnium aliorum particularium contingentium; et sic non indigerent quod eis aliquid revelaretur; quod falsum est, cum angeli, qui non sunt animabus inferiores, per revelationem purgentur a nescientia multarum rerum, ut patet per Dionysium (de Coelesti Hierarchia, cap. 7). Ergo talis cognitio non est beata. Minor jam patet. Sed major probatur. Quia cognitio beata, est una cognitio semper manens, respectu unius principalis objecti eodem modo semper se habentis; et ideo impossibile est quod per eam aliquid de novo cognoscatur, nisi sit aliqua mutatio in objecto repraesentante, vel in (8) ipsa operatione, vel utroque modo. Constat autem quod in objecto non potest esse aliqua mutatio. Nec in actione, quin sit alia secundum numerum; nisi forte secundum intensionem mutaretur; in simplicibus enim formis non invenitur aliud genus mutationis. Mutatio autem secundum intensionem non est in beatitudine; alioquin beatitudo essentialiter augeretur; quod nullus ponit. Et (t) si esset, non (y) In hoc loco libri Moralium dicit utique Gregorius, mortuos qui non sunt beati, ignorare qualiter disponatur vitain carne viventium; non tamen,sicut asserit Durandus, sumit argumentum de anima divitis epulonis. In aliis vero locis, sive Moralium, sive. Dialogorum, sive Homiliarum etc, ubi de dicto divite loquitur, hanc ignorantiam non affirmat. Hoc potius reperies apud Alulfum, in Expositione Veteris et Novi Testamenti, ex dictis et sententiis Gregorii confecta (Expos. super Evang. sec. Lucam, cap. 68) sufficeret ad hoc quod aliquid de novo cognosceretur, sed solum ad hoc quod prius cognitum intensius cognosceretur. Restat ergo quod in cognitione beata non est mutatio, nisi sit alia secundum numerum ; et sic non esset eadem beatitudo, qua semper aliquis est beatus; quod est inconveniens. Relinquitur ergo quod ea quae non semper cognoscuntur a beatis, non cognoscantur cognitione beata. Et haec fuit major. Minor probata est. Ideo sequitur conclusio. Si autem loquamur de cognitione revelationis, sic dicendum est, quod omnes beati cognoscunt orationes nostras, sive mentales, sive vocales, quae ad eos diriguntur. Quia, secundum beatum Augustinum (13. de Trinitate, cap. 5; et habetur in littera, dist. 49), ad beatitudinem requiritur quod unusquisque habeat quidquid vult, nec velit aliquid inordinate. Sed quilibet recta voluntate vult cognoscere ea quae ad ipsum pertinent. Et ideo beati, quibus nulla rectitudo deest, volunt cognoscere ea quae ad ipsos pertinent, et cognoscunt. Sed orationes quas ad eos dirigimus, ad eos pertinent, tanquam ad mediatores inter nos et Deum. Ergo beati illas orationes cognoscunt. Et cum hoc non sit (7.) cognitione naturali, vel beata, ut probatum est, relinquitur quod sit cognitione (6) revelatoria, quae pertinet ad beatitudinem accidentalem.
Haec Durandus, in forma. Contra easdem conclusiones possent adduci multa argumenta anglicorum doctorum, quae recitata fuerunt, 3. Sentent., dum de scientia animae Christi tractaretur (dist. 14, q. 2). Sed non oportet hic recitare. Et in hoc secundus articulus terminatur.