DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE SIT CONVENIENS, SCILICET : HOC EST CORPUS MEUM, ET : HIC EST CALIX SANGUINIS MEI. iRCA octavam et nonam distinctiones 4. Sententiarum, quaeritur : Utrum forma sacramenti Eucharistiae sit conveniens, scilicet: Hoc est corpus meum, et, Hic est calix sanguinis mei.
Et arguitur quod non. Quia forma sacramenti sufficit ad perfectionem sacramenti; unde sacramentum baptismi quandoque perficitur, solis verbis formae prolatis, et omnibus aliis praetermissis. Si ergo praedicta verba sint forma sacramenti hujus, videtur quod aliquando hoc sacramentum possit perfici, his solis verbis prolatis, et omnibus aliis praetermissis, quae in Missa dicuntur; quod tamen videtur esse falsum : quia, ubi alia verba praetermitterentur, praedicta verba acciperentur ex parte sacerdotis proferentis, in cujus corpus et sanguinem panis et vinum non convertuntur. Non ergo praedicta verba sunt forma hujus sacramenti conveniens. In oppositum arguitur. Quia Ambrosius dicit in libris De sacramentis (lib. 4, cap. 4), quod consecratio fit verbis et sermonibus Domini Jesu: nam
T IX. - QUAESTIO I. per reliqua omnia quae dicuntur, laus Deo defertur, oratione petitur pro populo, pro regibus, pro exteris; ubi autem sacramentum conjicitur, jam non suis sermonibus utitur sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo Christi conficit hoc sacramentum.
In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.