DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod episcopalis potestas quoad aliqua est superior potestate sacerdotis non episcopi. Hanc ponit sanctus Thomas, vigesimaquarta (a) questionem. - conclusionem Pr. distinctione hujus, q. 3, art. 2, in solutione primae quaestiuncula?, ubi sic dicit : " Sacerdos habet duos actus : unum principalem, scilicet consecrare verum corpus Christi; alium secundarium, scilicet praeparare populum ad susceptionem hujus sacramenti, ut prius (dist. 24, q. 2, art. 2) dictum est. Quantum autem ad primum actum, actus sacerdotis non dependet ab aliqua superiori potestate, nisi divina. Sed quantum ad secundum (a) dependet ab aliqua superiori potestate, etiam humana. Omnis enim potestas quae non potest exire in actum nisi praesuppositis quibusdam ordinationibus, dependet ab illa potestate quae illas ordinationes facit. Sacerdos autem non potest solvere nec ligare, nisi praesupposita praelationis jurisdictione, qua sibi subdantur illi quos absolvit; potest autem consecrare quamlibet materiam a Christo determinatam ; nec aliud requiritur, quantum est de necessitate sacramenti, quamvis ex quadam congruitate praesupponatur actus episcopalis in consecratione altaris et vestium et hujusmodi. Et ita patet quod oportet esse supra sacerdotalem poleslatem, episcopalem, quantum ad actum secundarium sacerdotis, non autem quantum ad primum. ))
Haec ille. Ex quibus potest formari duplex ratio, pro duplici parte conclusionis. Et quidem pro prima, scilicet quod episcopalis potestas non sit superior potestate simplicis sacerdotis quoad primum et principalem actum sacerdotis, probatur sic : Potestas sacerdotalis potest exire in suum principalem actum, non supposito aliquo actu potestatis episcopalis. Ergo, quoad hoc, potestas sacerdotalis non est inferior potestate episcopali, nec potestas episcopalis est ea superior.
Quoad secundam partem conclusionis, scilicet quod potestas episcopalis sit superior potestate simplicis sacerdotis quoad actum secundarium ejus, arguitur sic : Potestas quae non potest exire in actum suum secundarium, nisi praesupposita ordinatione vel actione alterius potestatis, est tali potestate inferior quoad hoc. Sed potestas sacerdotalis illo modo se habet ad potestatem episcopalem. Ergo, etc. Secunda conclusio est quod episcopatus est ordo, accipiendo ordinem larue, prout ordo dicitur tam de sacramento quam de oHicio non sacramento; non autem proprie et stricte, prout ordo est sacramentum. Hanc ponit sanctus Thomas, ubi supra (dist. 24, q. 3, art. 2), in solutione secundae quaestiunculae, dicens : " Ordo potest accipi dupliciter. Uno modo, secundum quod est sacramentum; et sic ordinatur omnis ordo ad Eucharistiae sacramentum; unde, cum Episcopus non habeat superiorem potestatem sacerdote quantum ad hoc, episcopatus non erit ordo. Alio modo potest considerari ordo secundum quod est officium quoddam respectu quarumcumque actionum sacrarum; et sic, cum episcopus habeat potestatem in actionibus hierarchicis respectu corporis mystici supra sacerdotem, episcopatus est ordo. J)
Haec ille. Item, ibidem, in solutione secundi, sic dicit : " Ordo, prout est sacramentum imprimens characterem , ordinatur specialiter ad Eucharistiae sacramentum, in quo ipse Chrislus continetur; quia per characterem ipsi Christo configuramur. Et ideo, licet detur aliqua potestas spiritualis Episcopo in sui promotione respectu aliquorum sacramentorum, non tamen illa potestas habet rationem characteris; et propter hoc episcopatus non est ordo, secundum quod ordo est quoddam sacramentum. "
Haec ille. Ex quibus potest formari ratio, pro utraque parte conclusionis. Pro prima, arguitur sic : Omne officium habens potestatem exercendi sacras actiones, et conferendi aliqua sacramenta, quam non habent carentes tali officio, est ordo communiter dictus. Sed episcopatus est hujusmodi. Ergo, etc.
Pro secunda, arguitur sic : Ordo, prout est sacramentum, importat potestatem ordinatam ad Eucharistiae sacramentum. Sed talem potestatem non importat episcopatus superiorem sacerdotio. Ergo non est ordo, qui sit vere et proprie, vel stricte loquendo, sacramentum. Et in hoc primus articulus terminatur.