DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM BEATITUDO ULTIMA HOMINIS CONSISTAT ESSENTIALITER IN ACTU INTELLECTUS ULTERius, circa eamdem distinctionem, quaeritur: Utrum beatitudo ultima hominis consistat essentialiter in actu intellectus. Et arguitur quod non. Quia beatitudo ultima hominis consistit in perfecta conjunctione hominis ad Deum. Sed perfectius homo Deo conjungitur per voluntatem quam per intellectum. Unde dicit Hugo de sancto Victore in aliquo (y) capitulo (cap. 7), Coelestis Hierarchis, (super illud, Mobile et acutum, etc.): Dilectio supereminet scienliae, et major est intelligentia. Plus enim Deus diligitur quam intelligatur; intrat dilectio ubi scientia foris stat. Ergo beatitudo magis consistit in dilectione quam in cognitione, et in voluntate quam in intellectu. In oppositum arguitur. Quia, Johan. 17 (v. 3), dicitur: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Sed vita aeterna est beatitudo. Ipsa ergo beatitudo in cognitione consistit. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, obiectiones. In tertio, solutiones.