DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRDM EXTREMA UNCTIO SIT SACRAMENTUM lRCA vigesimamtertiam distinctionem quaeritur : Utrum extrema unctio sit sacramentum. Et arguitur quod non. Quia sicut oleum assumitur ad infirmos, ita et ad catechumenos. Sed unctio quae fit oleo ad catechumenos, non est sacramentum. Ergo nec extrema unctio, quae fit oleo ad infirmos. In oppositum arguitur. Quia sacramenta nihil aliud sunt quam quaedam spirituales medicinae. Sed extrema unctio est quaedam spiritualis medicina, quia valet ad remissionem peccatorum, ut dicitur, Jacobi 5 (v. 14 et 15). Ergo est sacramentum. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.