DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM ANIMA A CORPORE SEPARATA ALIQUID COGNOSCAT VEL INTELLIGAT iRCA quinquagesimam distinctionem 4. Sententiarum et ultimam, quaeritur primo : Utrum anima a corpore separata aliquid cognoscat vel intelligat. Et arguitur quod non. Quia, si anima separata aliquid intelligit, oportet quod per aliquas species intelligat. Sed non intelligit per species innatas; quia a principio est sicut tabula rasa, in qua nihil est scriptum. Neque per species quas abstrahit a rebus; quia non habet organa sensus et imaginationis (t), quibus mediantibus species intelligibiles abstrahuntur a rebus. Neque etiam per species prius abstractas, et in anima conservatas; quia sic pueri nihil intelligerent post mortem. Neque etiam per species intelligibiles divinitus influxas; haec enim cognitio non esset naturalis, de qua nunc agitur, sed gratiae. Ergo anima a corpore separata nihil intelligit. In oppositum arguitur. Quia Philosophus dicit, in 1. de Anima (t. c. 13), quod si non est aliqua operationum animaepropria, non contingit ipsam separari. Contingit autem animam separari. Ergo habet aliquam operationem propriam, et maxime eam quae est intelligere. Ergo intelligit sine corpore exsistens. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.