DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM HOSTIAE VEL SANGUINI A DUOBUS CONSECRATO POSSIT ALIQUID ADMISCERI i ne a finem duodecimae distinctionis, et circa decimamtertiam distinctionem 4. Sententiarum i quaeritur : Utrum hostiae vel sanguini a duobus consecrato possit aliquid admisceri. Et arguitur quod non. Quia nec plures possunt eamdem hostiam consecrare, nec speciebus panis et vini potest aliquid admisceri. Ergo conclusio falsa.
. Antecedens probatur pro prima parte. Quia plurium agentium sunt plures actiones, maxime quando quilibet sufficit ad agendum. Sed unus sacerdos tantum potest consecrare. Ergo, si plures consecrant simul, sunt plures consecrationes super eamdem hostiam; et ita fit injuria sacramento.
Pro secunda parte, probatur. Quia, ut in 1. de Generatione (t. c. 83) probat Philosophus, accidens non permiscetur substantiae. Sed quilibet liquor substantia quaedam est. Cum ergo species sint tantum accidentia, videtur quod nihil possit eis permisceri. In oppositum arguitur.
Et primo, pro prima parte quaestionis. Quia consuetudo est quarumdam Ecclesiarum, quod novi sacerdotes in sua ordinatione Episcopo concelebrant super eamdem materiam panis et vini.
Pro secunda parte, arguitur. Quia majus est corrumpi quam permisceri. Sed illae. species possunt corrumpi. Ergo et misceri. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.