DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod matrimonium est vere et realiter sacramentum. Hanc ponit sanctus Thomas, prasenti distinctione, q. 2, art. 1, ubi sic dicit : " Sacramentum importat aliquod remedium sanctitatis homini contra peccatum, exhibitum per signa sensibilia. Unde, cum hoc inveniatur in matrimonio, inter sacramenta computatur.
Item, sacramentum est sacrae rei signum. Sed matrimonium est hujusmodi. Ergo, etes
Haec ille. Ex quihus patet ratio pro conclusione. Secunda conclusio est quod matrimonium confert gratiani. Hanc ponit sanctus Thomas, eadem quaestione, art. 3, ubi sic dicit : " Circa hoc fuit triplex opinio. Quidam enim dixerunt quod matrimonium nullo modo est causa gratiae, sed est tantum signum. Sed hoc non potest stare : quia, secundum hoc, in nullo abundaret a sacramentis veteris legis; unde non esset ratio aliqua quare sacramentis novae legis annumeraretur. Quod enim remedium praebeat satisfaciendo concupiscentiae, ne in praeceps (2) ruat, dum nimis (6) arctatur, habuit etiam in veteri lege, ex ipsa natura actus.
Et ideo alii dixerunt quod ibi confertur gratia m ordine ad recessum a malo : quia excusatur actus a peccalo, qui sine matrimonio peccatum esset. Sed hoc esset nimis parum, quia hoc etiam in veteri lege habuit. Et ideo dicunt quod facit recedere a malo, inquantum mitigat concupiscentiam, ne extra bona matrimonii feratur; non autem per gratiam illam fit aliquod auxilium ad bene operandum. Sed hoc non potest stare : quia eadem gratia est quae impedit peccatum, et quae ad bonum inclinat; sicut idem calor est qui aufert frigus, et qui calefacit.
Unde alii dicunt quod matrimonium, inquantum in fide Cbristi contrahitur, habet ut conferat gratiam adjuvantem ad illa operanda quae in matrimonio requiruntur. Et hoc probabilius est. Quia ubicumque datur divinitus aliqua facultas, dantur etjam auxilia quibus homo convenienter uti possit facultate illa; sicut patet quod omnibus potentiis animae respondent aliqua membra corporis, quihus in actum exire possint. Unde, cum in matrimonio detur homini, ex divina institutione, facultas utendi uxore sua ad procreationem prolis, datur etiam gratia, sine qua id convenienter facere non posset; sicut etiam de potestate ordinis supra (dist. 24, q. 1, art. 2, q 1) dictum est. Et sic ista gratia data, est ultima res contenta in hoc sacramento. "
Haec ille. Ex quibus patet ratio in forma pro conclusione. Tertia conclusio est quod matrimonium, quantum ad illud quod est res et sacramentum, essentialiter est quaedam relatio de genere conjunctionis. Hanc ponit sanctus Thomas, dist. 27, q. 1, art. 1, in solutione primae quaestiunculae, dicens : " Conjunctio adunationem quamdam importat. Unde ubicumque est adunatio aliquorum, ibi est aliqua conjunctio. Ea autem quae ordinantur ad aliquod unum, dicuntur in ordine ad illud adunari; sicut multi homines adunantur ad unam militiam vel negotiationem exequendam, ex qua dicuntur commilitones ad invicem, vel socii negotiationis. Et ideo, cum per matrimonium ordinentur aliqui ad unam generationem et educationem prolis, et iterum ad unam vitam domesticam, constat quod in matrimonio est aliqua conjunctio, secundum quam dicitur maritus et uxor. Et talis conjunctio ex hoc quod ordinatur (") ad aliquid unum, est matrimonium. Conjunctio autem corporum vel animorum ad matrimonium consequitur. "
Haec ille. Item, ibidem, in solutione tertii, sic dicit : " Relatio fundatur in aliquo sicut in causa, ut similitudo in qualitate; et in aliquo sicut in subjecto, ut in ipsis similibus. Et ex utraque parte potest attendi unitas et diversitas ipsius. Quia ergo in similitudine non est eadem qualitas numero, sed specie, in utroque similium; et iterum subjecta similitudinis sunt duo numero; et similiter est de aequalitate; ideo aequalitas et similitudo omnibus modis est alia numero in utroque similium et aequalium. Sed relatio quae est matrimonii, ex una parte habet unitatem in utroque extremorum, scilicet ex parte causae, quia ad eamdem numero generationem ordinatur; sed ex parte subjecti habet diversitatem secundum numerum. Et ideo haec relatio est una et multiplex. Et secundum quod est multiplex ex parte subjecti, nominatur his nominibus uxor et maritus; secundum autem quod est una, significatur hoc nomine matrimonium. "
Haec ille. Item, in solutione secundi, sic dicit: " Quamvis ipsa relatio non sit sensibile accidens, tamen causae ejus possunt esse sensibiles. Nec in sacramento requiritur quod sit sensibile illud quod est res et sacramentum. Hoc enim modo se habet in hoc sacramento praedicta conjunctio; sed verba exprimentia consensum, quae sunt sacramentum tantum et causa praedictae conjunctionis, sunt sensibilia, j
Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione : Quod est de genere conjunctionis, est de genere relationis. Sed matrimonium, quoad illud quod est res et sacramentum simul, est de genere conjunctionis. Ergo, etc. Et in hoc primus articulus terminatur.