DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM INTELLECTUS CREATUS EX SOLIS NATURALIBUS POSSIT PERTINGERE AD VIDENDUM DEUM PER ESSENTIAM. ULTERius, circa eamdem quadragesimamnonam distinctionem, quaeritur: Utrum intellectus creatus ex solis naturalibus possit pertingere ad videndum Deum per essentiam. Et arguitur quod sic. Quia dicitur, in 3. de Anima (t. c. 3), sicut se habet visus ad visibile, ita se habet intellectus ad intelligibile. Sed visus non impeditur a visione alicujus nisi aliquo quatuor (y) modorum. Uno modo, propter corruptionem visus, sicut quando est aliqua macula in pupilla; quod non potest dici de intellectu angelico, etiam in statu naturalium, quia angeli sunt specula munda et clarissima, ut dicit Dionysius, cap. 4 de Divinis Nominibus. Alio modo, propter absentiam visibilis; nec hoc potest dici in proposito, quia Deus est praesens omni intellectui, quia omnia implet. Tertio modo, ex hoc quod visibile non est visibile in actu, sicut colores in tenebris (non enim fiunt visibiles actu, nisi per lucem); quod etiam in proposito dici non potest, quia ipse Deus per seipsum est visibilis, cum sit lux intelligibilis, ut patet, Johan. 1. Quarto modo, propter excellentiam objecti (6) Cfr. ad primum Scoti. quod corrumpit sensum (a); nec hoc in proposito locum habet; excellentia enim intelligibilis non corrumpit intellectum (6), sicut excellentiae sensibilium corrumpunt sensum (j), ut dicitur, 3. de Anima (t. c. 7). Ergo nihil impedit quin intellectus creatus ex propriis naturalibus Deum videre possit per essentiam. In oppositum arguitur. Quia, Romanor. 6(v. 23), dicitur : Gratia Dei vita seterna. Sed videre Deum per essentiam, est vita aeterna, secundum illud Johannis 17 (v. 3): Hxc est vita aeterna, ut cognoscant te, etc. Ergo videre Deum per essentiam convenit intellectui creato per gratiam, et non per naturam. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.