DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod ad veritatem resurrectionis requiritur quod anima resumat idem corpus numero, quod prius habuit. Hanc ponit sanctus Thomas, 4. Sentent., dist. 44, q. 1, art. 1, in solutione primae quaestiunculae, ubi, recitatis diversis erroribus, finaliter sic concludit : " Praedicti errores haereticorum destrui possunt ex hoc quod veritati resurrectionis praejudicant, quam Sacra Scriptura profitetur. Non enim resurrectio dici potest, nisi anima ad idem corpus redeat : quia resurrectio est iterata surrectio; ejusdem autem est surgere et cadere; unde resurrectio magis respicit corpus, quod post mortem cadit, quam animam, quae post mortem vivit; et ita, si non est idem corpus quod anima resumit, non dicitur resurrectio, sed magis novi corporis assumptio. "
Haec ille. Item (ibid., arg. Sed contra) : " Job 19 (v. 26), dicitur : In carne mea videbo Deum Salvatorem meum. Loquitur autem de visione post resurrectionem; quod patet ex hoc quod praecedit (v. 25): In novissimo die de terra surrecturus sum. Er^o idem numero corpus resurget. " Secunda conclusio est quod ad identitatem resurgentis requiritur quod habeat eamdem materiam numero quam prius habuit. Hanc ponit sanctus Thomas, ubi supra (dist. 44 q. 1), art. 1, in solutione tertiae quaestiunculae, qua quaerit: Utrum oporteat (a) pulveres humani corporis ad eamdem partem corporis quae in eis (6) dissoluta est, redire. Ubi sic dicit : " In hac quaestione debet considerari quid fieri possit sine identitatis praejudicio, et quid fiet, ut congruentia servetur. Quantum ergo ad primum, sciendum est quod in homine possunt accipi diversae partes totius dupliciter : uno modo, diversae partes homogenei, sicut diversae (y) partes carnis, vel diversae partes ossis; alio modo, diversae partes diversarum specierum totius heterogenei, scilicet os et caro(S). Siergodicatur quod pars materiae redibit ad aliam partem ejusdem speciei, hoc non faciet varietatem nisi in situ partium. Situs autem partium variatus non variat speciem in totis homogeneis. Et sic, si materia unius partis redeat ad aliam, nullum praejudicium generabitur identitati totius. Et ita est etiam in exemplo quod ponitur in littera, quod statua non redit eadem numero secundum formam, sed secundum materiam ; sic autem statua est homogenea, quamvis non secundum formam accidentalem. Si autem dicatur quod materia unius partis redit ad aliam partem alterius speciei, sic de necessitate non solum variatur situs partium, sed etiam identitas ipsarum : ita tamen, si tota materia, aut aliquid quod erat de veritate humanae naturae in una, in aliam transferatur; non autem si aliquid quod erat in una parte superfluum, transferatur in aliam. Ablata autem identitate partium, auferetur identitas totius, si loquamur de partibus essentialibus; non autem si loquamur de partibus accidentalibus, sicut sunt capilli et ungues, de quibus videtur loqui Augustinus (Enchirid., cap. 89). Et. sic patet qualiter translatio materiae de parte in partem tollit identitatem totius, et qualiter non. Sed, loquendo secundum congruentiam, magis probabile est quod etiam situs partium idem reservabitur in resurrectione, praecipue quantum ad partes essentiales et organicas, quamvis forte non quantum ad partes accidentales, sicut sunt ungues et capilli, j
Haec ille. Simile dicit in solutione ad tertium primae quaestiunculae. Tertia conclusio est quod, si anima Petri informaret corpus vel materiam corporis Pauli, non esset idem Petrus qui prius. Haec conclusio potest haberi ex dictis sancti Thomae, undecimo Quodlibeto, q. 6, ubi sic dicit : " Ad hoc quod aliquid sit idem numero, requiritur identitas principiorum essentialium. Unde, quodcumque principiorum essentialium in ipso individuo varietur, necesse est identitatem numeralem ipsius individui variari. Cujuslibet autem rei essentialia sunt materia et forma. Unde, si accidentia varientur et mutentur, remanentibus principiis essentialibus individui, ipsum individuum remanet idem. Cum ergo principia essentialia hominis sint anima et corpus, et haec remaneant, quia (a) resurget eadem anima et idem corpus, dicendum est quod corpora hominum resurgent eadem numero. "
Haec ille. Item, 2. Contra Gentiles, cap. 83, sic dicit : a Quod autem impossibile sit unam animam diversis corporibus uniri, sic patet. Animae enim humanae non differunt specie ad invicem, sed solo numero; alioquin et homines specie differrent (?). Differentia autem secundum numerum est secundum principia materialia. Oportet ergo diversitatem animarum humanarum secundum aliquid materiale sumi; non autem ita quod ipsius animae sit materia pars; ostensum est enim supra (cap. 50) quod substantia intellectualis nullam materiam habet. Relinquitur ergo quod, secundum ordinationem ad divellas materias quibus animae uniuntur, diversitas et pluritas animarum sumitur, eo modo quo supra dictum est. Si ergo sunt diversa corpora, necesse est quod habeant diversas animas sibi unitas. Non ergo una pluribus unitur.
Adhuc : Ostensum est supra (cap. 57) animam uniri corpori sicut formam. Formas autem oportet esse propriis materiis proportionatas; cum se habeant ad invicem sicut potentia et actus; proprius autem actus propriae potentia; correspondet. Non ergo una anima pluribus corporibus unitur. "
Haec ille. Ex quibus patet multiplex probatio conclusionis Et in hoc primus articulus terminatur.