DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM POST CONSECRATIONEM EUCHARISTIAE REMANEAT IBI SUBSTANTIA PANIS iRCA undecimam distinctionem i. Sententiarum quaeritur : Utrum post consecrationem Eucharistiae remaneat ibi substantia panis. Et arguitur quod sic. Quia dicit Damascenus (de
Fid. Orth.), lib. 4 (cap. 13) : Quia consuetudo est hominibus comedere panem et bibere vinum, conjugavit eis suam divinitatem, et fecit ea corpus et sanguinem suum. Et ita panis communicationis non simplex panis est, sed unitus divinitati. Sed conjugatio est rerum exsistentium actu. Ergo panis et vinum simul sunt in sacramento Eucharistiae cum corpore et sanguine Christi. In oppositum arguitur. Quia dicit Ambrosius, libr. de Sacramentis : Licet figura panis et vini videatur, nihil tamen aliud quam caro Christi et sanguis post consecrationem credenda sunt (a). In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.