DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM HOMO POSSIT DEO SATISFACERE PRO PECCATO IRCA decimamquintam distinctionem 4. Sententiarum quaeritur: Utrum homo possit Deo satisfacere pro peccato. Et arguitur quod non. Quia ille cujus totum quod habet, non sufficit ad unum debitum exsolvendum, non potest pro alio suo debito satisfacere. Sed quidquid homo est, et potest, et habet, non sufficit ad exsolvendum debitum pro beneficio creationis; unde, Isaiie 40 (v. 16), dicitur quod ligna Libani non sufficient ad holocaustum. Ergo nullo modo potest satisfacere pro debito offensa? commissae. In oppositum arguitur. Quia, sicut dicit Hieronymus (in Exposit. fidei ad Damas.), qui dicit Deum aliquid impossibilepraecepisse homini, anathema
sit. Sed satisfactio est in praecepto, Lucae 3 (v. 8) : Facite dignos fructus paenitentiae. Ergo possibile est Deo satisfacere. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.