DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR SOLUTIONES Ad argumenta Durandi.
Quantum ad tertium articulum, respondendum est ad objecta Durandi. Ad quae Petrus (dist. 45, q. 2) in hunc modum sic dicit : " Posset, inquit, sustineri quod sancti etiam visione beatifica viderent orationes nostras : quia illa visione non solum vident divinam essentiam, sed etiam quidquid ad eos pertinet, ut arguens dicit; sed ad ipsos pertinent orationes ad eos directe, ut ipse arguens concedit; ergo illas vident visione beata. Nec obstat quod illa visio non variatur : quia possibile est quod beatus, a princi- - QUAESTIO I. pio suae visionis et beatitudinis, videat in Deo omnes orationes ad se dirigendas in perpetuum; et sic postea propter hoc illa visio non mutatur. Nec obstat si dicatur quod quanto aliquis limpidius videt Deum, tanto plura in ipso videt; contingit autem plus orari sanctum minus videntem Deum; ideo, etc. Dicendum enim quod prima propositio est vera de visis per se perficientibus intellectum, sicut sunt quidditates credibiles; non autem de singularibus. Vel potest dici quod de novo ea cognoscit, cognitione non intensa, sed extensa ad plura objecta: sicut aliquis obscurius videns speculum, plura videt in ipso quandoque quam aliquis videns clarius; sicut si obscurius videns, in facie sua habeat plures maculas, vel res alias, quae omnia videt in speculo viso, et non alius clarioris visus, qui pauciora habet in facie sua. Et, per eamdem rationem, si videnti speculum superveniat macula in facie sua, vel claritas quae prius non erat, videbit illam de novo in speculo : non utique visione interrupta, nec intensa, quia nec potentia (a) nec species ejus nec objectum nec lumen sunt intensa, quae sunt tota causa ejus; sed visione extensa. Ita et in proposito potest imaginari : quia, licet in hoc sit dissimile, quod divina essentia, quantum est in se, omnia representat, et non relucent in ea ex parte sua aliqua de novo, sicut in speculo; tamen in alio est simile, scilicet quod, secundum quod videns Deum est diversimode dispositus, non solum per lumen gloriae, sed etiam per dispositionem naturalem concurrentem, diversa ei divina essentia repraesentat; et si de novo disponatur aliter, etiam lumine non mutato, plura repraesentabit ; sicut etiam aliqui dicunt, quod, post resurrectionem, anima Deum clarius videbit, etiam lumine non intenso.
Quod autem dicit arguens de cognitione revelatoria, non videtur valere : quia revelatio non est de illis quae specialiter ad unumquemque pertinent, sed de illis quae generaliter ad statum Ecclesiae pertinent, de quibus in via est revelatio prophetiae; quae tamen, postquam revelata sunt a Deo immediate, vel mediante angelo superiore, statim cognoscuntur visione beatifica, secundum quosdam. "
Haec Petrus, et bene quantum ad ea quae dicit in prima solutione. Concordat enim sanctus Thomas, 1 p., q. 12, art. 10, ubi quaerit : Utrum videntes Deum per essentiam, simul videant omnia quae in ipso vident. Et respondet sic : " Ea quae videntur in Verbo, non successive, sed simul videntur. Ad cujus evidentiam videndum est quod nos non possumus simul multa intelligere, quia multa per diversas species intelligimus. A diversis autem speciebus non potest unus intellectus simul actu informari ad intelligendum per eas; sicut nec unum corpus potest simul diversis figuris figurari. Unde contingit quod quando aliqua multa una specie intelligi possunt, simul intelliguntur : sicut diversae partes alicujus totius, si singulae propriis speciebus intelligantur, successive intelliguntur, et non simul (a); si autem intelligantur omnes una specie totius, simul intelliguntur. Ostensum est autem (ead. quaest., art. 9) quod ea quae videntur in Deo, non videntur singula per suas similitudines, sed omnia per unam essentiam Dei. Unde simul et non successive videntur. "
Haec ille.
Item, ibidem (in arg. Sed contra), allegat dictum Augustini, ultimo de Trinitate (cap. 16), ad propositum sic dicentis: " Non erunt volubiles cogitationes nostrae, ab aliis in alia euntes atque redeuntes; sed omnem scientiam nostram simul uno conspectu videbimus. "
Haec ille.
Ex quibus patet quod anima beata tot et eadem videt in Verbo per visionem beatificam in primo instanti suae beatitudinis, quot et quae post (6) ibidem visura est in aeternum. Ex praedictis similiter patet quod alia quae postea subdit Petrus, non sunt probabilia : puta quod eadem visione beatifica non intensa, sed extensa, beatus nunc videat plura, nunc pauciora; vel quod de novo videat aliqua, nulla facta mutatione in visione beatifica.
Quod autem inducit de videntibus speculum, quorum unus habet plures maculas in facie, etc,
non valet, propter multa. Primo : quia illi taliter videntes facies suas in speculo, vident per diversas species alterius rationis, et non per unicam speciem numero, nec ratione; ideo nil mirum si diversa videant, et qui plura ibi viderit, remissius videat speculum. Secundo : quia ille qui de novo aliquam faciei suae noviter emergentem maculam videt, per aliam speciem quam prius videt; secus est de videntibus divinam essentiam. Tertio : quia, ut alias dicetur (dist. 49), visio rerum in divina essentia non per omnia assimilatur visioni rerum in speculo. Et propter multa alia, similitudo non valet.
Ulterius, illa quae dicit Petrus, de revelatoria cognitione, parum valent : quia revelatio potest esse de pertinentibus ad aliquem beatum in particulari. Ad argumentum contra quaestionem (y), respondet sanctus Thomas, praesenti distinctione, q. 3, art. 1, in solutione quarti, sic dicens : " Quamvis videntes Verbum non sit necessarium omnia in Verbo videre, vident tamen ea quae ad perfectionem beatitudinis eorum pertinent. "
Haec ille. Et haec de quaestione sufficiant. De qua benedictus Deus. Amen. (a) potentia.
positio Pr.