DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM BAPTISMUS CHARACTEREM ALIQUEM IMPRIMAT IN ANIMA IRCA quartam distinctionem 4. Sententiarum, quaeritur : Utrum baptismus imprimat aliquem characterem inanima. ". -. - . Et arguitur quod non. Quia, ut dicit Philosophus, 2. Ethicorum (cap. 5), omne quod est in anima, vel est potentia, vel habitus, vel passio. Sed character non est potentia : quia potentiae omnibus hominibus communes sunt, character autem non, cum sit signum distinctivum, sicut ipsum nomen ostendit; et praeterea, potentia; sunt a natura, non autem character. Nec iterum est passio : quia passiones animae contingunt cum aliqua transmutatione corporali, ut dicitur, 1. de Anima (t. c. 14); et pertinent ad sensitivam partem, ut dicitur in 7. Physicorum (t. c. 19). Nec iterum est babitus; quia habitus ordinatur ad agendum, ut patet per diffinitionem Augustini(deBonoconji(gfreii, cap.21): Habitus est quo quis agit, cum tempus fuerit. Ergo character non est aliquid in anima. Et sic baptismus nullum characterem imprimit in anima. In oppositum arguitur. Quia Damascenus (de Fid. Ort., lib. 4, cap. 9; et Sac. ParalL, litt. B, tit. 4) in diffinitione baptismi ponit sigillum. Sed sigillum impressum in aliquo est character quidam. Ergo in baptismo imprimitur character. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.