DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM PECCATUM VENIALE POSSIT REMITTI SINE MORTALI CiRCAsextamdecimam distinctionem 4. Sen-lentiarutn quaeritur : Utrum peccatum veniale possit remitti sine mortali. Et arguitur quod sic. Peccato quod sufficienter punitum est, non debetur alia poena; quia non judicat bis Deus in idipsum. Sed peccatum veniale potest aliquis in mortali exsistens sufficienter in seipso punire, cum debeatur ei poena finita. Ergo non reservabitur ulterius ad paenam. Sed nunquam absolvitur aliquis a reatu paenae, nisi prius absolvatur a culpa. Ergo, manente peccato mortali, potest veniale dimitti. In oppositum arguitur. Quia Gregorius (6) dicit quod veniale peccatum obscurat mentem, sed mortale obtenebrat. Sed obscuritas non removetur nisi per lucem; lux autem est spiritualis gratia, quae etiam mortale delet. Ergo non potest dimitti veniale sine dimissione mortalis. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones. (a) Cfr. praesertim art. praes., g 1, I, ea quae secundo loco dicuntur ad secundum principale Scoti. (6) Haec verba non sic expresse reperiuntur apud Gregorium. In 10. Moralium, cap. 11 (rec. 9, vet. t4), ostendens discrimen vanitatis ab iniquitate, dicit : Vanitas mentem obnubilat, iniquitas cacat.