DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTU.lt OBJECTlONIiS Contra secundam conclusionem Argumenta Durandi.
Quantum ad secundum articulum, arguitur contra conclusiones. Et quidem, contra secundam arguit Durandus (dist. 4, q. 4) (a) Primo. Quia effectus in actu, requirit causam in actu, ut dicitur (6), 2. Physicorum (t. c. 37). Sed in eo qui prius ficte recipit baptismum, et postmodum recedit fictio, non suscipitur actu baptismus. Ergo non potest esse actu in eo aliquis effectus baptismi. Secundo. Quia dispositio necessitatis ad formam, nunquam potest stare cum opposito formae (quidquid sit de dispositione necessitatis ad motum); sicut dispositio necessitatis ad formam ignis, non potest stare cum forma aquae. Sed character potest stare cum opposito gratiae. Ergo character non est dispositio necessitatis ad gratiam. Terlio. Quia illud per quod homo disponitur ad aliquid simpliciter, et non secundum bene, non est dispositio necessitatis ad gratiam : quia quod simpliciter dicitur et absolute, indifferens est ad bene vel male; gratia autem determinat ad id quod est bene. Sed character disponit ad aliquid agendum simpliciter, et non secundum determinationem ad bene. Ergo, etc. Quarto. Quia illud non est dispositio necessitatis ad gratiam, sine quo datur gratia, et cum quo non datur. Sed sine charactere datur gratia, ut in baptismo flaminis; et cum charactere quandoque non datur, ut in ficte accedentibus. Ergo, etc. Quinto. Quia, si in sacramentis est subiective aliqua virtus spiritualis, agens ad effectum baptismi, tunc non apparet qualiter, recedente fictione, baptismus prius susceptus possit de novo habere aliquem effectum : quia virtus illa agit de necessitate naturae, nec agere potest, nisi dum est; sed talis virtus non est nisi in actuali exhibitione, transit enim et non permanet; igitur nihil potest nisi in actuali exhibitione. Nec valet, si dicatur quod, licet baptismus transeat, tamen manet character, ad quem necessario sequitur gralia; quia ostensum est quod character non est dispositio necessitans ad gratiam. Sexto (y). Quia dispositio necessitatis potest accipi dupliciter. Uno modo, dicitur dispositio necessitatis, omnis illa dispositio quae necessario praeexigitur in (a.) Haec argumento deducuntur ex doctrina Durandi, loco cilato. Auctor ea refert jivta formara quam ipsis dedit Petrus de Palude, dist. 4, q. 5. (y) Hoc ultimum argumentum non refert Petrus de Palude. Invenitur, etiam quoad formam, apud Durandum, loco citato. subjecto, ad hoc quod aliqua forma in eo introducatur: sicut diaphaneitas est in aere dispositio necessitatis ad recipiendum lumen. Alio modo, dicitur dispositio necessitatis, ad quam necessario sequitur forma (a); sicut ad dispositionem quam facit semen hominis in generatione hominis, seqnitur infallibiliter anima rationalis. Sed character nullo praedictorum modorum est dispositio necessitatis ad gratiam. Ergo nullo modo. Major patet ex dictis. Minor probatur. Quod enim character non sit dispositio necessitatis ad gratiam primo modo, clarum est; quia sine charactere potest in anima recipi gratia. Nec secundo modo : quia talis dispositio non stat cum opposito formae ad quam disponit, nec se habet indifferenter ad formam et privationem formae; character autem stat cum opposito gratiae, et indifferenter se habet ad gratiam et culpam; quare, etc. Si autem dicatur quod character est dispositio congruitatis;
patet, et alias (dist. 4, q. 1) probatum est, quod illud non est convenienter dictum. Ergo, etc.
Haec Durandus. Et in hoc secundus articulus terminatur.