DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod sacerdos debet celare peccata sibi conlessa. Hanc ponit sanctus Thomas, praesenti distinctione, q. 3, art. 1, q 1. Quam probat sic : " In sacramentis ea quae exterius aguntur, sunt signa rerum quae interius contingunt. Et ideo confessio, qua quis sacerdoti se subjicit, signum est interioris qua quis Deo subjicitur. Deus autem peccatum illius qui se ei subjicit per poenitentiam, tegit. Unde - OUAESTIO II. et hoc oportet in sacramento paenitentiae significari. Et ideo de necessitate sacramenti est quod quis confessionem celet; et tanquam violator sacramenti peccat qui revelat. Et, praeter hoc, sunt aliae utilitates hujus celationis : quia per hoc homines ad confessionem magis attrahuntur, et simplicius peccata confitentur, i
Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione : Quicumque minister sacramenti agit exterius directe contra ea quae significantur interius in sacramento, peccat. Sed revelans peccata quae per solam confessionem novit, est hujusmodi. Ergo, etc. Secunda conclusio est quod sacerdos debet celare non solum peccata confitentis, verum etiam alia in confessione sibi dicta, per quae peccata confitentis possent deprehendi. Hanc ponit sanctus Thomas, ubi supra (dist. 21, q. 3, art. 1), in solutione secundae quaestiunculae, ubi sic dicit : " Sigillum confessionis directe non se extendit nisi ad illa quae cadunt sub sacramentali confessione. Sed indirecte illud quod non cadit sub sacramentali confessione, etiam ad sigillum confessionis pertinet, sicut illa per quae posset peccator vel peccatum deprehendi. Nihilominus illa et alia summo studio sunt celanda : tum propter scandalum ; tum propter pronitatem quae ex consuetudine accidere posset. "
Haec ille. Ex quibus sic potest argui : Sacerdos tenetur celare omnia dicta confitentis, quae aliquo modo, primo vel secundo, directe vel indirecte, ad sigillum confessionis pertinent; cum hujusmodi sigillum non sit aliud quam debitum celandi confessionem. Sed ad tale sigillum pertinent non solum peccata confessa, sed etiam multa alia. Ergo conclusio vera. Tertia conclusio est quod sacerdos propter nullum praeceptum Ecclesiae vel praelati debet revelare confessionem. Hanc ponit sanctus Thomas, ubi supra (dist. 21, q. 3, art. 1), in solutione secundi primae quaestiunculae. Ibidem enim arguit sic : a Id ad quod quis obligatur tantum ex praecepto Ecclesiae, non est necesse observari, mandato Ecclesiae in contrarium facto. Sed celatio introducta est ex statuto Ecclesiae tantum. Ergo, si per Ecclesiam praecipiatur quod quicumque scit aliquid de tali peccato, dicat, ille qui scit per confessionem, debet dicere. " Ecce argumentum. Sequitur responsio : a Dicendum, inquit, quod sicut praeceptum de confessione sacramentali facienda est de jure divino, et non potest aliqua dispensatione vel jussione humana homo ab eo absolvi; ita nullus potest ad revelationem confessionis ab homine cogi vel licentiari. Unde, si praecipiatur sub poena excommunicationis jam latae, quod dicat si scit aliquid de peccato, non debet dicere; quia debet aestimare quod intentio praecipientis est, si scit ut homo. Si etiam exprimeretur de confessione interrogatus, non debet dicere. Nec excommunicationem incurreret : quia non est subjectus suo superiori nisi ut homo; hoc autem nescit ut homo, sed ut Deus. "
Haec ille. Ex quibus potest sic argui pro conclusione : Contra ea quae sunt de jure divino, non potest cogere humana jussio, nec ad oppositum licentiare. Sed celatio confessionis est de jure divino. Ergo, etc. Quarta conclusio est quod sacerdos de voluntate confitentis potest revelare peccatum sibi confessum. Hanc ponit sanctus Thomas, ubi supra (dist. 21, q. 3), art. 2, ubi sic dicit : a Duo sunt propter quae sacerdos tenetur peccatum occultare. Primo et principaliter, quia ipsa occultatio est de essentia sacramenti, inquantum scit illud ut Deus, cujus vicem gerit ad confessionem. Alio modo, propter scandalum vitandum. Potest autem paenitens facere ut illud quod sacerdos sciebat ut Deus, sciat etiam ut homo; quod facit dum licenciat eum ad dicendum; et ideo si dicat (a), non frangit sigillum confessionis. Tamen debet cavere scandalum dicendo, ne fractor praedicti sigilli reputetur. "
Haec ille. Ex quibus potest sic argui: Cessante causa, cessat effectus. Sed confitens dans licentiam sacerdoti revelandi suam confessionem, tollit causam celationis. Ergo et effectum. Et in hoc primus articulus terminatur.