DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod nullum peecatum per poenitentiam semel dimissum, nunquam redit in se idem numero quoad identitatem actus. Secunda conclusio est quod nullum peccatum per poenitentiam dimissum, redit idem numero quoad identitatem culpae vel inaculae. Tertia conclusio est quod nullum peccatum semel per poenitentiam dimissum, redit idem numero quoad Identitatem reatus. Quarta conclusio est quod peccatum per paenitentiam dimissum, potest redire, non in se, sed in suo ellectu. Has quatuor conclusiones ponit sanctus Thomas, prasenti distinctione, q. 1, art. 1, ubi sic dicit : et Aliquo modo peccata redire oportet dicere; quia hoc auctoritates expresse dicunt. Quidam ergo simpliciter hoc concesserunt in omni qui patitur recidivum. Nec fuit intentio eorum dicere quod actus ille peccati idem numero revocaretur, vel eadem numero macula, quae prius ablata fuerat per poenitentiam; quia quod omnino in nihilum decidit, idem numero resumi non potest. Sed ita est quod, sicut per peccata commissa aliquis impediebatur, ante peractam poenitentiam de eis, ne gratiam a Deo reciperet; ila eisdem impeditur, postquam a statu poenitentiae decidit per peccatum mortale quo reci-divat. Sic enim dicitur peccatum manere quantum ad culpam, inquantum ex actu qui jam praeteriit, impeditur quis a gratiae receptione sicut a quodam obstaculo posito inter Deum et animam; remitti autem quoad culpam, quando ratione actuum praeteritorum aliquis a gratia non privatur.
Sed haec opinio non potest stare : quia ad causandum tenebras utrumque duorum per se sufficit, scilicet indi-spositio recipientis, et positio obstaculi; unde, si tenebrae debeant amoveri, oportet et indispositionem tolli, et obstaculum amoveri; et ita poenitentia, quae tenebras peccati tollebat, non solum tollebat indispositionem quae erat in anima ad gratiam suscipiendam, sed etiam removebat obstaculum procedentis peccati, non quidem quod actus ille non praecesserit, sed quod non haberet vim impediendi gratiam actus praecedens; quae quidem vis actui praedicto restitui non posset, nisi iteretur; quod est impossibile. Et ideo non potest dici quod praedicto modo peccata quoad maculam redeunt.
Et ideo alii dixerunt quod non redit peccatum dimissum per quodlibet peccatum sequens, sed per quatuor tantum : scilicet per odium fraternum, per apostasiam a fide, et per contemptum confessionis, et per hoc quod aliquis dolet se poenituisse. Unde fecerunt versus : Fratres odit, apostata fit, spernitque fateri, Poenituisse piget; pristina culpa redit.
Sed haec opinio minus habet de ratione quam prima : quia non potest assignare causam quare per haec quatuor peccata redeant peccata ita dimissa magis quam per alia, cum etiam alia contingat quandoque esse graviora; nisi quod ex auctoritatibus et quibusdam rationibus frivolis ducebantur ad dicendum quod per haec peccata redirent peccata dimissa, et videbatur absurdum quod per omne peccatum sequens peccata praecedentia redirent. Nec sufficit quod dicunt, quod Deus dimittit peccata sub conditione vitandi ista quatuor : quia causa sufficiens educit effectum suum absolute, nihil expectans a futuro; gratia autem et passio Christi, ex cujus virtute sacramenta habent efficaciam, sufficientissime se habent ad omnem culpam delendam. Et praeterea nulla ratio est quare magis sub conditione vitandi haec peccata, priora remittantur, quam sub conditione vitandi alia; cum omne peccatum contrarietur gratiae, per quam fit remissio peccatorum.
Et ideo dicendum cum aliis, quod aliquid potest redire dupliciter. Vel in se; et sic peccata dimissa nullo modo redeunt quoad maculam, et per consequens nec quantum ad reatum. Vel in suo effectu; et hoc modo peccata dimissa redeunt, inquantum ex peccatis dimissis aliquid in sequentibus relinquitur. Ex hoc enim quod homo Deum per peccatum offendit post remissionem praecedentium peccatorum, quamdam deformitatem magnitudinis vel ingratitudinis actus peccati sequentis acquirit. Et ideo dicitur communiter quod redeunt quoad ingratitudinem. "
Haec ille. Item, 3 p., q. 88, art. 1, sic dicit : " In peccato mortali sunt duo, scilicet aversio a Deo, et conversio ad bonum creatum. Quidquid autem est aversionis in peccato mortali, secundum se consideratum, est commune omnibus peccatis mortalibus : quia per quodlibet peccatum mortale homo avertitur a Deo. Unde, per consequens, macula, quae est per privationem gratiae, et reatus poenae aeternae communia sunt omnibus peccatis mortalibus. Et secundum hoc intelligitur illud quod dicitur, Jacob. 2(v. 10): Qui offenderit in uno, factus est omnium reus. Sed ex parte conversionis peccata mortalia sunt diversa, et interdum contraria. Ergo inde manifestum est quod ex parte conversionis peccatum mortale sequens non facit redire peccata mortalia prius abolita; alioquin sequeretur quod homo per peccatum prodigalitatis reduceretur in habitum vel dispositionem avaritiae prius abolitae; et sic contrarium esset causa sui contrarii; quod est impossibile. Sed considerando in peccatis mortalibus id quod est ex parte aversionis absolute, per peccatum mortale sequens redit illud quod fuerat in prioribus peccatis ante dimissionem, inquantum per peccatum mortale sequens homo privatur gratia, et fit reus poenae aeternae, sicut et prius erat. Verum quia aversio in peccato mortali ex conversione quodammodo causatur, ideo diversitas conversionum quodammodo diversitatem aversionum inducit per comparationem ad diversas conversiones sicut ad diversas causas : ita quod, sicut est alia conversio, ita et alia macula, et alius reatus, prout consurgit ex alio actu peccati mortalis. Hoc ergo in quaestione vertitur : Utrum macula et reatus poenae aeternae, secundum quod causabantur ex actibus peccatorum prius dimissorum, redeant per peccatum mortale sequens? Quibusdam ergo visum est quod simpliciter hoc modo redeant. Sed hoc non potest esse : quia opus Dei per opus hominis irritari non potest; remissio autem priorum peccatorum est opus divinae misericordae; unde non potest irri- :. - QUAESTIO 11. tari per peccatum sequens, quod est opus hominis, secundum illud Romanor. cap. 3 (v. 3) : Numquid incredulitas eorum fidem Dei evacuabit (a)? Et ideo alii ponentes peccata redire, dixerunt quod Deus non remittit peccata poenitenti postmodum peccaturo, secundum praescientiam, sed solum secundum praesentem justitiam : praescit enim eum pro his peccatis aeternaliter puniendum, et tamen per gratiam facit eum praesentialiter justum. Sed nec hoc stare potest: quia, si causa absolute ponatur, et effectus ponitur absolute; si ergo absolute non fieret remissio peccatorum, sed cum quadam conditione in futurum dependente, per gratiam et gratiae sacramenta, sequeretur quod gratia et gratiae sacramenta non essent sufficiens causa remissionis peccatorum; quod est erroneum, utpote derogans grati;e Dei. Et ideo nullo modo potest esse quod macula et reatus peccatorum praecedentium redeant, secundum quod ex talibus actibus causabantur. Contingit autem quod sequens actus peccati virtualiter continet reatum prioris peccati, inquantum scilicet aliquis secundo peccans ex hoc ipso videtur gravius peccare quam prius peccaverat, secundum illud Romanor. 2 (v. 5), Secundum duritiam tuam et cor impaenitens, thesaurisas tibi iram in die irae, ex hoc solo scilicet quod contemnitur Dei bonitas, quaead poenitentiam exspectat. Multo autem magis contemnitur Dei bonitas, si post remissionem prioris peccati secundo peccatum iteretur (6), quanto majus est beneficium peccata dimittere quam sustinere peccatorem. Sic ergo per peccatum sequens poenitentiam redit quodammodo reatus peccatorum dimissorum prius, non inquantum causabatur ex illis peccatis prius dimissis, sed inquantum causatur ex peccato ultimo perpetrato, quod aggravatur ex peccatis prioribus. Et hoc non est peccata dimissa redire simpliciter, sed secundum quid, inquantum scilicet in peccato sequenti continentur. "
Ha?c ille. Ex quibus possunt formari rationes pro qualibet conclusione. Et ideo, pro prima, arguitur sic : Actus liberi arbitrii, post sui desiiiitionem et cessionem in nihilum, non potest redire virtute creata idem numero. Sed, si peccatum dimissum rediret idem numero quoad actum, hoc non posset fieri nisi per illum modum impossibilem. Ergo, etc.
Pro secunda conclusione, arguitur sic : Si peccatum semel dimissum rediret in se quoad maculam vel culpam, rediret quoad suam vim. Sed secundum est impossibile. Ergo et primum.
Item, opus Dei non potest irritari per opus bominis. Sed, si peccatum dimissum rediret quoad maculam, opus Dei irritaretur per opus hominis. Ergo, etc.
Pro tertia conclusione, arguitur sicut pro secunda.
Pro quarta, arguitur sic : Illud peccatum dicitur redire in suo effectu, per cujus remissionem aliquid relinquitur in peccatis sequentibus. Sed peccatum per poenitentiam dimissum, aliquid relinquit in peccatis postremissionem sequentibus. Ergo, etc. Et in hoc primus articulus terminatur.