DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod ordo ecclesiasticus, in quo datur potestas, est vere sacramentum. Hanc conclusionem, quoad tres sui partes, ponit sanctus Thomas, praesenti distinctione, q. 1, art. 1. Nam primam partem, scilicet quod ordo sit et debeat esse in Ecclesia, probat, ibidem, in solutione primae quaestiunculae, dicens : " Deus sua opera in sui similitudinem producere voluit, quantum possibile fuit, ut perfecta essent, et per ea cognosci posset. Et ideo, ut in suis operibus repraesentaretur non solum secundum quod in se est, sed etiam secundum quod aliis influit, hanc legem naturalem posuit omnibus, ut ultima per media perficerentur, et media per prima, ut dicit Dionysius (de Eccl. Ilier., cap. 5). Et ideo, ut ista pulchritudo Ecclesiae non deesset, posuit ordinem in ea, ut quidam aliis sacia traderent, suo modo in hoc Deo assimilati, quasi Deo cooperantes; sicut etiam in corpore naturali quaedam membra aliis influunt. "
Haec ille. Item, ibidem, arguit sic (arg. 2 Sed contra) : " Status Ecclesiae est medius inter statum natura; et gloriae. Sed in natura invenitur ordo, quo quaedam aliis superiora sunt; et similiter in gloria, ut patet in angelis. Ergo in Ecclesia debet esse ordo. "
Haec ille. Ex quibus patet ratio pro prima parte conclusionis. Secundam partem ejusdem, scilicet quod ordo ecclesiasticus sit spiritualis potestas, vel saltem in ordine conferatur spiritualis potestas, probat, ibidem, in solutione secundae quaestiuncula?, ubi recitat dicta Magistri in littera ponentis diffinitionem ordinis, quae talis est : Ordo est signaculum quoddam Ecelesiae, per quod spiritualis potestas traditur ordinato. Postea sanctus Thomas, exponendo praedictam diffinitionem, sic dicit: " Diffinitio quam ponit Magister de ordine, convenit ordini secundum quod est Ecclesiae sacramentum. Et ideo duo ponit : scilicet signum exterius, ibi, signaculum quoddam, id est, signum quoddam; et effectum interiorem, ibi, per quod spiritualis potestas, etc. "
Haec ille. Item, ibidem, in solutione primi argumenti, sic dicit : " Signaculum non ponitur in hac diffinitione pro charactere interiori, sed pro eo quod exterius geritur, quod est signum interioris potestatis et causa; et sic etiam sumitur character in alia diffinitione (a). Si tamen pro interiori charactere sumeretur, non esset inconveniens : quia divisio sacramenti in illa tria, seilicet quorum unum est sacramentum tantum et aliud res tantum, et aliud res et sacramentum, non est in partes integrales, proprie loquendo; quia illud quod est res tantum, non est de essentia sacramenti; quod est etiam sacramentum tantum, transit; et sacramentum manere dicitur. Unde relinquitur quod ipse character interior sit essentialiter et principaliter ipsum sacramentum ordinis. "
Haec ille. Ex quibus patet quod ordo est potestas spiritualis, vel confert potestatem spiritualem, ex diffinitione quam ponit Magister. Tertiam partem conclusionis, scilicet quod ordo sit sacramentum, probat sanctus Thomas, ibidem, in solutione tertiae quaestiuncula, dicens : " Sacramentum nihil aliud est quam quaedam sanctificatio hominis, exhibita cum aliquo signo visibili. Unde, cum in susceptione ordinis quaedam consecratio homini adhibeatur per visibilia signa, constat ordinem esse sacramentum. "
Haec ille. E-x quibus patet ratio in forma pro tertia parte conclusionis. Secunda conclusio est quod, licet sint plures ordines, omnes tamen sunt unum totale perfeetum sacrament uni, et non plura totalia perfecta; nec plures ordines totales et perlecti, sed unus totalis et perfectus ordo. Primam partem hujus ponit sanctus Thomas, praesenti distinctione, q. 2, art. 1, in solutione primae quaestiunculae, dicens : " Ordinum multitudo inducta est in Ecclesia propter tria. Primo, propter Dei sapientiam commendandam, quae in distinctione ordinata rerum maxime relucet, tam in naturalibus quam in spiritualibus; quod significatum est, quia regina Saba, videns ordinem ministrantium Salomoni, non babebat ultra spiritum, deficiens in admiratione sapientia? ipsius (3. Regum, cap. 10). Secundo, ohI subveniendum humanae infirmitati : quia per unum non poterant omnia quae ad divina ministeria pertinebant expleri sine magno gravamine; et ideo distinguuntur ordines diversi ad diversa officia. Et hoc patet per hoc quod Dominus, Numerorum 11, dedit Moysi septuaginta senes populi in adjutorium. Tertio, ut via proficiendi VI. - 30 hominibus amplius daretur, dum plures in diversis officiis distribuuntur, ut omnes sint Dei cooperatores; quo nihil est divinius, ut dicit Dionysius [de Eccl. llier., cap. 5). " - Haec ille. Ex quibus patet triplex ratio pro prima parte conclusionis; quam probat ulterius ibidem arguendo pro conclusione : " Quia Ecclesia est corpus Cbristi mysticum, simile corpori naturali, secundum Apostolum (1. Corinth. 12). Sed in corpore naturali sunt diversa membrorum officia. Ergo in Ecclesia debent esse diversi ordines.
Item, ministerium novi testamenti est dignius quam ministerium veteris, ut patet, 2. Corinth. 3. Sed in veteri testamento non solum sacerdotes, sed etiam levitae ministri eorum sanctificabantur. Ergo in novo testamento debent consecrari per ordinis sacramentum non solum sacerdotes, sed ministri eorum; et ita oportet quod sint plures ordines. "
Haec ille. Secundam partem conclusionis ponit ibidem, in solutione secundi. Arguit enim sic, secundo loco : " Si ordo dividitur, aut est divisio totius in partes integrales, aut in partes subiectivas. Non in partes integrales : quia sic non reciperent praedicationem totius. Ergo est divisio in partes subiectivas. Sed partes subjectivam recipiunt in plurali praedicationem generis remoti, sicut generis proximi; sicut homo et asinus sunt plura animalia, et plura corpora animata. Ergo sacerdotium et diaconatus, sicut sunt plures ordines, ita sunt plura sacramenta, cum sacramentum sit quasi genus ad ordinem. " Ecce argumentum. Sequitur responsio : " Dicendum, inquit, quod distinctio ordinis non est totius integralis in partes, neque totius universalis, sed totius potestativi; cujus haec est natura, quod solum secundum completam rationem est in uno, in aliis autem est aliqua participatio ipsius; et ita est hic. Tota enim plenitudo hujus sacramenti est in uno ordine, scilicet in sacerdotio; sed in aliis est quaedam participatio. Et hoc significatum est in hoc quod dicit Dominus Moysi, Numerorum 11 (v. 17): Auferam de spiritu tuo, et tradam eis, ut sustentent onus populi. Et ideo omnes ordines sunt unum sacramentum. "
Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione : Totum potestatium non praedicatur pluraliter cum sua totalitate de partibus suis collective sumptis, sed solum singulariter. Sed hoc quod dico, sacramentum ordinis, vel ordo, est quoddam totum potestativam respectu septem ordinum. Ergo non praedicatur cum sua totalitate de illis pluraliter, sed singulariter : ut possit dici quod illa septem sunt totale perfectum sacramentum ordinis, et non plura totalia perfecta sacramenta, vel ordines perfecti totales (a). Et in hoc primus articulus terminatur. (a) totales. - totalis Pr.