DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR OBJECTIONES g 1.
Contra tertiam conclusionem I. Argumenta Durandi.
Quantum ad secundum articulum, arguendum est contra conclusiones. Et quidem contra tertiam, quae respondet directe ad quaestionem, arguit Durandus (dist. 16, q. 2). Primo. Quia peccatum mortale differt a veniali, eo quod in mortali sunt tria : scilicet culpa, qua? consistit in deordinatione actus; offensa, quae consistit in privatione gratiae (non enim Deus dicitur offendi peccatori secundum affectum, sed secundum effectum, inquantum peccatorem privat gratia, quae habetur ad amicum); tertium est poena, quae peccato mortali debetur. Propter quod ad remissionem peccati mortalis requiritur reordinatio voluntatis per contritionem, contra culpam; restitutio gratiae, contra offensam; commutatio poenae aeternae in temporalem. Sed in peccato veniali est quaedam culpa, propter deordinationem actus; sed non est ibi offensa praedicto modo accepta, quia peccatum veniale de se non tollit gratiam; et est ibi poena debita, sed finita. Ergo ad remissionem ejus solum requiritur reordinatio voluntatis per debitam displicentiam ejus quod indebite placuit, et solutio poenae finite; non autem restitutio gratiae, quae non est amissa ratione peccati venialis. Sed haec possunt fieri ab homine exsistente in peccato mortali. Igitur, etc. Secundo. Quia ponatur quod puer non baptizatus, exsistens in originali, quando venit ad aetatem in (a) qua primo potest peccare, peccet venialiter, et statim moriatur. Aut punietur in inferno pro peccalo veniali pcena finita, vel infinita. Si finita, fortiori ratione potuit eam in praesenti vita solvere, si vixisset, non obstante peccato originali, cum quo non stat gratia. Si infinita, videtur inconveniens, cum, secundum taxationem divinam, peccato veniali non debeatur nisi poena finita. Forte dicetur quod puer veniens ad aetatem in qua potest peccare, nunquam peccat primo venialiter, sed mortaliter.
Sed hoc est manifeste falsum in pueris tam baptizatis quam non baptizatis. Multa enim sunt delicta puerorum, quae ab omnibus reputantur venialia, antequam aliquis judicet eos peccasse mortaliter. Tertio. Quia, secundum omnes, per opera bona facta extra charitatem, meretur aliquis, saltem de congruo, aliquod bonum temporale. Sed expiatio poenae temporalis debite peccato veniali, est quoddam bonum temporale. Ergo per bona opera facta extra charitatem potest aliquis mereri apud Deum expiationem talis paenae. Et sic exsistens in peccato mortali poterit per aliqua bona opera poenalia satisfacere de poena peccato veniali debita. Quarto. Quia, si aliquid obstaret, potissime videretur quod poena non est apud Deum satisfactoria, nisi quatenus acceptatur; sed ab homine qui est in peccato mortali, quidquid fit, non acceptatur a Deo, cum sit inimicus; ergo non est satisfactorium pro aliquo peccato quantumcumque veniali.
Sed hoc non obstat. Quia aliquid potest esse acceptum dupliciter. Uno modo, tanquam remunerandum vita aeterna; et talis acceptatio non est nisi per gratiam. Alio modo potest aliquid esse acceptum Deo, tanquam remunerabile aliquo bono temporali; et sic bona facta extra charitatem sunt Deo accepta. Et quia carere malo habet rationem boni, ideo bona facta extra charitatem sunt Deo accepta (6), non solum ad adipiscendum temporale, sed etiam ad expiationem poenae temporalis peccato veniali debite. Et in hoc est evacuatum totum fundamentum tuae opinionis : ex hoc enim solo ponis peccatum veniale non posse dimitti sine mortali, quia nihil potest esse Deo acceptum sine gratia; hoc autem falsum est, nisi de sola acceptatione ad meritum vite aeternae. 3*2 Quinto. Quia ratio tuae positionis non cogit. Cum enim dicis quod peccatum mortale opponitur charitati, veniale autem fervori charitatis; - dicendum quod ex neutra parte est oppositio formalis. Cum enim utrumque peccatum, tam mortale quam veniale, formaliter consistat in deordinatione actus, utrique tantum opponitur reordinatio actus formaliter. Charitas autem vel fervor charitatis nulli eorum opponitur formaliter. Sed charitas consecutive opponitur peccato mortali, quia non stat cum deordinatione actus peccati mortalis. Fervor autem charitatis non opponitur peccato veniali : nec formaliter, ut dictum est; nec consecutive, quia cum peccato veniali stat charitas et fervor charitatis. Fervor enim charitatis aut intelligitur intensio charitatis quantum ad habitum, et iste nunquam diminuitur per quodcumque peccatum ; aut intelligitur de intensione charitatis quantum ad actum, et talis fervor non opponitur veniali, quin cum tali fervore possit manere peccatum veniale. Nec talis fervor sufficit ad deletionem peccati venialis, sine aliqua displicentia vel contritione; sola autem displicentia vel contritio sufficit ad deletionem peccati venialis, sine tali fervore. Et ideo minor dictae rationis est falsa, etc. Sexto. Quia dictum Gregorii non juvat : quia peccatum veniale non obscurat per diminutionem luminis gratioe vel charitatis; quia, secundum omnes, licet gratia et charitas possint augeri, nunquam tamen minuuntur. Et ideo non oportet quod venialia dimittantur per intensionem luminis gratiae et charitatis. Dicuntur tamen obscurare, et non totaliter obtenebrare : quia, cum omne peccalum mortale fiat ex defectu luminis rationis, minor defectus est in commissione peccati venialis, quod dicitur obscurare, quam in commissione peccati mortalis, quoddicitur obtenebrare.
HaecDurandus, in forma. II. Argumenta aliorum.
Ad idem arguitur ab aliis, (apud Petr. de Palude, dist. 16, q. 1). .Primo Quia, cum veniale possit (leri mortale et e converso, videtur quod non plus dependeat remissio venialium a remissione mortalium, quam econtra. Sed mortale potest remitti sine veniali. Ergo e converso. Secundo. Quia poena debita veniali est finita simpliciter, et non sub conditione, sicut est de poena debita mortali confesso. Ergo potest solvi. Tertio. Quia non est ibi offensa sicut in mortali, sed solum deordinatio voluntatis et poena finita. Ergo sufficiunt duo opposita. Ergo, etc. Quarto. Quia quod non tollitur actu et aptitudine per peccatum, non oportet restitui ad remissionem peccati. Sed per peccalum veniale non tollitur gratia actu, sicut per peccalum mortale; nec aptitudine, sicut per secundum. Ergo, etc. Et in hoc secundus articulus terminatur.