DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM CORPUS CHRISTI SIT IN EUCHARISTIA MOBILITER, HOC EST, UTRUM IBI MOVEATUR LOCALITER Rursus circa eamdem decimam distinctionem quaeritur: Utrum corpus Christi sit in Eucharistia mobiliter, hoc est, utrum ibi moveatur localiter. Et arguitur quod non. Quia impossibile est idem esse motum et quietum; quia sic contradictoria verificarentur de eodem. Sed corpus Christi in coelo quietum residet. Non ergo movetur in hoc sacramento. In oppositum arguitur. Quia dicit Philosophus, 2. Topicoruni (cap. 3, loc. 24), quod, motis nobis, moventur omnia quas in nobis sunt; quod quidem verum est etiam de spirituali substantia animae. Sed Christus est in hoc sacramento. Ergo movetur ad motum ipsius. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.