DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM CHRISTUS IN GENERALI ET ULTIMO JUDICIO JUDICANS SECUNDUM FORMAM HUMANAM, SIT OSTENSURUS REPRORIS FORMAM DIVINAM. iRCA quadragesimamsextam distinctionem (a), quadragesimamseptimam etqua-dragesimamoctavam, quaeritur : Utrum Christus in generali et ultimo judicio iudicans secundum formam humanam, sit ostensurus reprobis formam divinam. Et arguitur quod sic. Quia, si non, hoc potissime videretur quia divinitas sine gaudio videri non potest. Sed hoc non valet. Quia ea quae sunt in affectu, non de necessitate sequuntur ad ea quae sunt in intellectu; unde Augustinus (in Psalm. 118, serni. 8) dicit : Praecedit intellectus, et sequitur tardus aut nullus affectus. Sed visio ad intellectum pertinet, gaudium autem ad affectum. Ergo potestesse visio divinitatis sine gaudio. In oppositum arguitur. Quia dicitur, Joan. 17 (v. 3) : Haec est vita xterna, ut cognoscant te, solum verum Deum (6). Ex quo patet quod essentia beatitudinis in Dei visione consistit. Sed de ratione beatitudinis est gaudium. Ergo divinitas sine gaudio videri non potest; et, per consequens, non videbitur in judicio a damnatis. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.