DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM ACCIDENTIA SEPARATA A SUBSTANTIA PANIS CONVERSI IN CORPUS CHRISTI, POSSINT IMMUTARE SUBSTANTIALITER ALIQUID EXTRINSECUM. IRCA duodecimam distinctionem Quarti, quaeritur : Utrum accidentia separata a substantia panis conversi in corpus Christi, possint immutare substantialiter aliquid extrinsecum. Et arguitur quod non. Nihil agit ultra suam speciem , sed citra quandoque; quia effectus non est nobilior sua causa. Sed substantia est nobilior omni accidente. Igitur illa accidentia non possunt aliquam substantiam generare. In oppositum arguitur. Quia istae species habent eamdem virtutem quam habebant ante transsub-stantiationem; quia nihil est eis ablatum, sed additum. Sed ante transubstantiationem poterant aliquid substantialiter immutare. Ergo et post. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.