DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod felicitas humana, est actus, et non habitus. Hanc ponit sanctus Thomas, dist. 49, q. 1, art. 2, in responsione secundae quaestiunculae, ubi sic dicit : " Ultimus finis rei in ipsa acceptus, est id per quod res conjungitur suo fini exteriori, qui est principium perfectionis suae. Deo autem, qui est ultimus finis rerum, res dupliciter conjungi possunt. Uno modo, per modum assimilationis; et sic dicitur illa res esse Deo conjunctissima (6), quae est Deo simillima. Et, secundum hoc, oportet illud in unaquaque re esse ultimum finem ejus, secundum quod maxime Deo assimilatur. Unumquodque autem ad Dei similitudinem accedit secundum quod est actu; recedit vero secundum quod est in potentia. Ideo illud per quod res maxime est in actu, est ultimus finis ejus. Alio modo, pertingendo ad ipsum Deum. Quae quidem conjunctio soli creaturae rationali possibilis est, quae potest ipsi Deo conjungi per cognitionem et per amorem, eo quod Deus est objectum operationis ejus, non autem operationis alicujus alterius creatura?. Quocumque autem modo consideretur ultima perfectio bominis, quae est ultimus finis ejus, oportet eam ponere in genere actus. Si enim consideremus modum conjunctionis ad Deum quae est communis omnibus creaturis, cum res magis sit in actu secundum quod est operans, quam secundum quod est potens operari, erit ultima perfectio uniuscujusque rei sua operatio perfecta; unde res dicitur esse propter suam operationem. Similiter, si consideremus conjunctionem quae est appropriata rationali creaturae, ultima perfectio hominis in operatione consistit : habitus enim non conjungitur objecto nisi mediante actu; et ideo oportet quod beatitudo ponatur in genere actus. Tamen liaec secunda consideratio propinquius inducit in considerationem beatitudinis quam prima, quia beatitudo non est nisi rationalis creatura . "
Haec ille. Item, ibidem (arg. Sed contra), arguit sic: " Philosophus dicit, 1. Ethicorum (cap. 8), quod felicitas est operatio secundum perfectam virtutem.
Praeterea : Illud propter quod est res, est ultimus finis rei. Sed omnis res est propter suam operationem, ut dicitur, 2. Coeli et Mundi (t. c. 17). Ergo propria operatio bominis est ultimus (inis ejus; et ita beatitudo est actus quidam.
Praeterea : Homo secundum hoc est beatus, quod maxime pertingit ad Deum. Sed secundum hoc quod actu agit, maxime Deo assimilatur; quia sic est maxime in actu remotus a potentialitate. Ergo beatitudo hominis consistit in ejus operatione. "
Haec ille. Ex quibus apparet multiplex ratio in forma pro conclusione. Secunda conclusio est quod beatitudo, son felicitas hominis, est actus [eternitate mensuratus, vel vita veterna. Hanc conclusionem ponit sanctus Thomas, ubi supra (dist. 49, q. 1, art. 2), in solutione tertiae quaestiunculae, ubi sic dicit : " Vita dupliciter dicitur. Primo modo, ipsum esse viventis : quia, ut dicitur in 2. de Anima (t. c. 37), vivere viventis est esse. Ex hoc autem aliquid dicitur vivens, quod potest seipsum movere secundum aliquam actionem : unde et plantae dicuntur vivere, ex hoc quod movent se secundum augmentum; et animalia ulterius, inquantum movent se secundum locum, et inquantum movent se ad sentiendum; in homine autem ulterius, inquantum potest se movere ad volendum et intelligendum. Cujuslibet autem potentis; perfectio est suus actus. Unde secundo translatum est nomen vitae ad significandum operationem ad quam aliquis seipsum movet; sicut sentire dicitur vita animalis, et intelligere vita hominis. Et, secundum hunc modum, unusquisque illam operationem suam vitam (Y) reputat, cui maxime intendit, quasi ad hoc sit totum suum esse arctatum; secundum quem modum loquendi, dicitur, Iste ducit talem vel talem vitam. Et sic Epicurei posuerunt beatitudinem esse vitam voluptuosam. Operatio autem non mensuratur tempore, nisi secundum quod est motui adjuncta. Unde et operationes quae non adjunguntur motui, sed termino motus, non mensurantur tempore, sed instanti, ut patet de illuminatione. Et ideo, si est aliqua operatio omnino transcendens motum, talis operatio non mensurabitur tempore, sed mensura quae est supra tempus. Visio autem Dei, quae ponitur esse beatitudo hominis, non potest esse actio tempore mensurata secundum seipsam, cum non sit successiva; nec ex parte videntis aut visi, cum utrumque sit extra motum. Unde, sicut nec tempore, ita nec instanti, quod est terminus temporis, potest mensurari. Similiter nec aevo : quia sevum, secundum quod ab aeternitate distinguitur, pertinet ad creaturas immutabiles; haec autem visio excedit naturalem potentiam creaturae, cum nulla creatura ex suis naturalibus ad eam possit pertingere. Unde propria mensura ejus est aeternitas. Et ideo visio Dei, quae est ipsa beatitudo, est ipsa vita aeterna. "
Haec ille. Eamdem conclusionem ponit, 1 p., q. 10, art. 3, ubi sic dicit : " aeternitas vere et proprie in solo Deo est: quia aeternitas immutabilitatem consequitur; solus autem Deus est omnino immutabilis. Secundum tamen quod alia ab ipso immutabilitatem percipiunt, secundum hoc aliqua (6) ejus aeternitatem participant. Quaedam ergo aeterna dicuntur, quantum ad hoc quod immutabilitatem sortiuntur a Deo, quod nunquam esse desinunt (y); et, secundum hoc, dicitur, Eccles. 1 (v. 4), de terra, quod in leternum stat. Quaedam etiam aeterna in Scripturis dicuntur, propter diuturnitatem durationis, licet corruptibilia sint : sicut in Psalmo (75, v. 5) dicuntur montes aeterni; et, Deuter. 33 (v. 15) : de pomis collium aeternorum. Quaedam autem amplius participant de ratione aeternitatis, inquantum habent intransmutabilitatem, vel secundum esse, vel ulterius secundum operationem; sicut X. - QUAESTIO I. angeli et beati, qui Verbo fruuntur; quia, quantum ad illam visionem Verbi, non sunt in sanctis volubiles cogitationes, ut dicit Augustinus, 15. de Trinitate (cap. 16). Unde (a) et videntes Deum dicuntur habere vitam aeternam, secundum illud Johannis 17 (v. 3) : Hxc est vita xterna, ut cognoscant te, etc. j
Haecille. Similia dicit, 3. Contra Gentiles, cap. 61, ubi probat quadruplici ratione quod per visionem Dei aliquis fit particeps vitae aeternae. Ex quibus potest formari ratio pro conclusione, sic : Omnis operatio creata transcendens motum et terminum motus et omnem mutabilitatem, tam in actu quam in potentia, mensuratur aternitate participative. Sed actus qui est humana ultima beatitudo, est hujusmodi. Igitur. Et in hoc primus articulus terminatur.