DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM VIDENTES DEUM VIDEANT IN EO OMNIA QUAE DEUS VIDET, VEL QUAE POSSUNT IN IPSO VIDERI ULTiMo, circa quadragesimam nonam distinctionem , quaeritur : Utrum videntes Deum videant in eo omnia quae Deus videt, vel quae possunt in ipso videri. Et arguitur quod sic. Quia qui intelligit quod majus est, potest intelligere minima, ut dicitur, 3. de Anima (t. c. 7). Sed omnia quae Deus fecit vel facere potest, sunt minus quam ejus essentia. Ergo quicumque intelligit Deum per essentiam, potest intelligere omnia quae Deus fecit vel facere potest. In oppositum arguitur. Quia angeli vident Deum per essentiam, et tamen non omnia sciunt. Inferiores enim angeli purgantur a superioribus a nescientia, ut dicit Dionysius, cap. 7 Caelestis Hierarchiae. Ipsi etiam nesciunt futura contingentia, nec cogitationes cordium : hoc enim est solius Dei. Non ergo quicumque videt Dei essentiam, videt omnia. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones. - QUAESTIO VI.