DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM CORPORA SANCTORUM POST RESURRECTIONEM ERUNT IMPASSIBILIA TERUM, circa quadragesimamquartam distinctionem, quaeritur : Utrum corpora sanctorum post resurrectionem erunt impassibilia. Et arguitur quod non. Omne enim mortale, est passibile. Sed homo, post resurrectionem, erit animal rationale mortale: haec enim est diffinitio hominis, quae numquam ab eo separabitur. Ergo corpus erit passibile. In oppositum arguitur. Quia omne passibile est corruptibile; quia passio magis (7) facta abjicit a substantia (6. Topicorum, cap. 2), Sed corpora sanctorum, post resurrectionem, erunt incorruptibilia, ut dicitur, 1. Corint. 15 (v. 42) : Seminatur in corruptione, surget in incorruptionem. Ergo erunt impassibilia. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones. (y) magis. - agentis Pr.