DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM ANIMA HOMINIS SEFARATA POSSIT CORPORA MOVERE LOCALITER ULTIMO, circa quinquagesimam distinctionem 4. Sententiarum, quaeritur: Utrum anima bominis separata possit corpora movere localiter. Et arguitur quod sic. Quia substantiae spirituali obedit naturaliter corpus ad motum localem. Sed anima separata, est substantia spiritualis. Ergo suo imperio potest movere corpora. In oppositum arguitur sic. Quia Philosophus dicit, in 1. de Anima (t. c. 52 et 53) quod anima non potest movere quodcumque corpus, sed solummodo proprium. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, obiectiones. In tertio, solutiones.