DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRDM SANCTI QUI SUNT IN PATRIA, COGNOSCANT ORATIONES NOSTRAS IRCA quadragesimamquintam distinctionem quaeritur : Utrum sancti qui sunt in patria, cognoscant orationes nostras. Et arguitur quod non. Quia, sicut sancti post mortem vident Verbum, ita et angeli, de quibus dicitur, Matth. 18 (v. 10): Angeli eorum semper vident faciem Patris. Sed angeli Verbum videntes non propter hoc omnia cognoscunt, cum a nescientia minores a superioribus purgentur, ut patet per Dionysium, septimo capite, Coelestis Hie-rarchix. Ergo nec sancti, quamvis videant Verbum, in eo orationes nostras cognoscunt, nec alia quae circa nos aguntur. In oppositum arguitur. Quia super illud Job 14 (v. 21), Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget, dicit beatus Gregorius in libro Moralium (lib. 12, cap. 21, vet. 13, rec. 14) : Hoc de animabus sanctis sentiendum non est; quia qui intus Omnipotentis Dei claritatem vident, nullo modo credendum est quod sit foris aliquid quod ignorent. Ergo sancti orationes sibi facias cognoscunt. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.