DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM ESSENTIA DIVINA AB INTELLECTU CREATO PER ALIQUAM SIMILITUDINEM VIDEATUR ULTERius, circa quadragesirnamnonam distinctionem, quaeritur : Utrum essentia divina ab intellectu creato per aliquam similitudinem videatur. Et arguitur quod sic. Quia intellectus in actu, est intellectum in actu ; sicut sensus in actu, est sensibile in actu. Hoc autem non est nisi inquantum sensus informatur similitudine rei sensibilis, et intellectus similitudine rei intelligibilis vel rei inlel-lectae. Ergo, si Deus ab intellectu creato videtur in actu, oportet quod per aliquam similitudinem videatur. In oppositum arguitur. Quia dicit Augustinus, 15. de Trinitate (cap. 9), quod cum Apostolus dicit (1. Corinth. 13, v. 12), " Videmus nunc per speculum in aenigmate, " speculi et xnigmatis
- QUAESTIO V. nomine quaecumque similitudines ab Apostolo significatas intelligi possunt, quae accommodatae sunt ad Deum intelligendum. Sed videre Deum per essentiam non est visio aenigmatica, vel specularis ; sed contra eam dividitur. Ergo divina essentia non videtur per similitudinem. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.