DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM VERE CONTRITUS ET PENITENS PLUS DEBEAT ELIGERE PENAM INFERNI, VEL OMNINO NON ESSE, QUAM PECCARE. IRCA decimamseptimam distinctionem 4. Sententiarum, primo quaeritur : Utrum vere contritus et poenitens plus debeat eligere poenam inferni, vel omnino non esse, quam peccare. Et arguitur quod sic. Quia non minus debet aliquis eligere poenam inferni, vel omnino non esse, ad vitandum culpam , si essent necessaria ad eam vitandam, quam debeat fortis eligere mori, ad vitandum culpam oppositam fortitudini. Sed, secundum rectam rationem, fortis debet eligere mortem, ad vitandum vitium oppositum fortitudini, quando de facto oportet alterum incurrere; ut docet Philosophus, 3. Ethicorum (cap. 6 et 9). Ergo christianus debet eligere incurrere poenam inferni, vel omnino non esse, ad vitandum peccatum mortale, quod est offensivum Dei, si oporteret alterum incurrere. In oppositum arguitur. Quia majus malum magis est fugiendum. Sed esse in inferno, vel omnino non esse, est majus malum quam peccare. Ergo magis est fugiendum , et minus est eligendum. Minor probatur. Quia illud est majus malum, quod privat (a) Cfc. concl. 2ain ei 3"m. plus de bono. Sed omnino non esse privat esse bonum; esse autem in inferno privat non solum bonum moris et meriti, sed etiam possibilitatem redeundi; malum autem culpae neutrum praedictorum privat. Ergo, etc. In ista quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones,