DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM OMNES HOMINES APPETANT BEATITUDINEM ULTERius, circa eamdem distinctionem, quaeritur : Utrum omnes homines appetant beatitudinem. Et arguitur quod non. Nullus enim vult illud quod ignorat, ut palet per Augustinum in libro 10. de Trinitate (cap. 2), et per Philosophum, qui dicit, 3. de Anima (t. c. 50, etc), quod objectum voluntatis est appetibile apprehensum. Sed nonomnes cognoscunt beatitudinem, cum multi circa beatitudinem erraverint. Ergo non omnes appetunt beatitudinem. In oppositum arguitur. Quia Boetius, 3. de Consolatione (pr. 2), probat quod mentibus omnium hominum veri boni cupiditas est inserta. Verum autem bonum dicit beatitudinem. Ergo beatitudo ab omnibus appetitur. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, obiectiones. In terlio, solutiones.