DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM PECCATUM VENIALE POSSIT EXPIARI QUOAD CULPAM PER PENAM PURGATORII iRCA vigesimamprimam distinctionem 4. Sententiarum, quaeritur : Utrum peccatum veniale possit expiari quoad culpam per paenam purgatorii. Et arguitur quod non. Quia culpa actualis non deletur nisi per contritionem. Sed post hanc vitam non erit contritio, quae est actus meritorius : quia tunc non erit meritum, nec demeritum; cum, secundum Damascenum (de Fide Orth., lib. 2, cap. 4), hoc sit hominihus mors, quod angelis casus. Ergo post hanc vitam non dimittitur veniale in purgatorio quoad culpam. In oppositum arguitur. Quia, 1. Corinth. 3 (v. 12), per lignum, frenum, stipulam, venialia intelliguntur. Sed lignum, foenum, stipula per purgatorium consumuntur. Ergo ipsae culpae veniales post hanc vitam remittentur. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.