DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM RESURRECTIO OMNIUM MORTUORUM ERIT IN EODEM INSTANTI TERUM, circa quadragesimamtertiam distinctionem, quaeritur : Utrum resurrectio omnium mortuorum erit in eodem natanti. Et arguitur quod non. Quia nullus resurget in instanti; ergo, etc. Consequentia patet. Antecedens probatur : quia nullus motus localis potest esse in instanti, nec subito, ut habetur in de Sensu et sensato (cap. 7); sed ad resurrectionem exigitur aliquis motus localis in collectione cinerum ; ergo non fiet in instanti, nec subito. In oppositum arguitur. Quia, i. Corinth. 15 (v. 51 et 52), dicitur : Omnes quidem resurgemus in momento, in ictu oculi. Ergo resurrectio omnium erit subito. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, recitabuntur objectiones. In tertio, ponentur solutiones.