DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM IN RESURRECTIONE ANIMA RESUMAT IDEM CORPUS NUMERO QUOD PRIUS HABUIT CIRCA quadragesimamquartam distinctio-^yafljst? nem, primo quaeritur: Utrum in resurrectione anima resumat idem corpus numero, quod prius habuit Et arguitur quod non. Quia corpus humanum per corruptionem (a) usque ad elementa resolvitur. Sed illae partes elementorum, in quas corpus humanum resolutum est, non conveniunt cum corpore humano, quod in eas resolutum est, nisi in materia prima; quo modo quaelibet aliae partes elementorum cum praedicto corpore conveniunt. Si autem ex aliis partibus elementorum corpus formaretur, non diceretur idem numero. Ergo nec si ex illis partibus corpus reperietur, erit idem numero. In oppositum arguitur. Quia, sicut dicit Damascenus (de Fid. Ort.), lib. 4 (cap. 27) : Resurrectio est ejus quod cecidit secunda surrectio (6). Sed hoc corpus quod nunc gerimus, per mortem cecidit. Ergo idem numero resurget. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, obiectiones. In tertio, solutiones.