DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM SACRAMENTUM PCENITENTIAE POSSIT TOLLERE CULPAM REMANENTE REATU IRCA decimamquartam distinctionem 4. Sententiarum, quaeritur : Utrum sacramentum poenitentiae possit tollere culpam, remanente reatu. Et arguitur quod non. Quia, remota causa, removetur effectus. Sed culpa est causa reatus poenae; ideo enim aliquis est dignus poena, quia culpam commisit. Ergo, remissa culpa, non potest remanere reatus pcenae. In oppositum arguitur. Quia, 2. Regum, cap. 12 (v. 13 et 14), dicitur quod, cum David poenitens dixisset ad Natlian, Peccavi Domino, dixit Nathan ad illum : Dominus transtulit a Ie peccatum tuum , noti morieris; verumtamen filius qui natus est tibi, morte morietur; quod fuit in paenam praecedentis peccati, ut ibidem dicitur. Ergo, dimissa culpa per poenitentiam, remanet reatus alicujus paenae. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.