DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod peccatum veniale non potest dimitti, voluntate manente ad illud. Hanc ponit sanctus Thomas, praesenti distinctione, q. 2, art. 1, in solutione primae quaestiunculae , dicens : " Peccatum quodlibet potest dimitti vel remitti quoad duo : scilicet quantum ad culpam, et quantum ad reatum. Non autem potest esse secunda remissio sine prima; quia quamdiu manet culpa, manet debitum poenae. Culpa autem in deordinatione voluntatis consistit. Unde non potest culpa remitti, nisi reordinetur voluntas; quod esse non potest quamdiu in ipsa deordinatione manet, alias duo opposita essent simul vera. Et ideo nullo modo potest dimitti veniale, quamdiu voluntas ad illud manet.
Item, manente causa, non potest tolli effectus. Sed adhaerentia voluntatis inordinata ad aliquid, erit causa venialis peccati. Ergo, manente voluntate fixa in illo, non potest ipsum remitti.
Item, affectus ad opus habet rationem peccati, sicut et ipsum opus venialis peccati. Sed opus venialis peccati, dum manet, non permittit veniale peccatum dimitti. Ergo nec affectus ad ipsum manens. "
Haec ille.
Ex quibus patet multiplex ratio pro conclusione. Secunda conclusio est quod unum peccatum veniale potest dimitti sine alio veniali. Hanc ponit ibidem, in solutione secundae quaestiunculae, dicens : " Ea quae non habent connexionem ad invicem, unum potest auferri sine alio; sed quae habent aliquo modo connexionem, unum non potest sine alio auferri. Peccata autem mortalia, quamvis non habeant connexionem ex parte conversionis, habent tamen connexionem ex parte aver-sionis;quia ab uno incommutabili bono avertunt.Et ideo unum sine alio remitti non potest; cum remissio culpae magis respiciat per oppositum aversionem quam conversionem, quia culpa remittitur cum homo restituitur ad id a quo culpa separavit. Venialia autem non habent connexionem, neque quantum ad conversionem, neque quantum ad aversionem ; cum in eis nulla sit aversio a fine, etsi sit aliquis defectus in actu eorum quae expediunt ad finem. Et ideo unum veniale potest dimitti sine alio.
Item, majoris gratiae est remissio peccati mortalis quam venialis. Sed unum peccatum veniale manens fixum in corde, non impedit remissionem peccati mortalis. Ergo multo minus impedit remissionem alterius venialis. "
Haec ille. Tertia conclusio : Quod peccatum veniale non potest dimitti sine mortali, vel mortali remanente. Hanc ponit ibidem, in solutione tertia? quaestiunculae, dicens : " Remoto priori, removetur posterius; nec posterius restituitur, nisi priori restituto. Fervor autem charitatis, cui veniale opponitur, est posterior ipsa charitate. Unde quamdiu charitas non restituitur, nec fervor charitatis reparari potest; in qua reparatione consistit venialis peccati dimissio, sicut et in reparatione charitatis dimissio mortalis. Et ideo non potest veniale dimitti ei cui mortale non dimittitur. Potest etiam ratio assignari ex parte remittentis : quia a Deo, qui solus peccata dimittit, peccatum mortale separat; et ideo effectum ejusin remissione peccati venialis habens peccatum mortale non percipit. Similiter ex parte ejus quo fit remissio, scilicet charitatis, quae universa delicta operit, Proverb. 10 (v. 12), quam peccatum mortale tollit. "
Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione : Quidquid repugnat cuilibet fervori charitatis, impedit remissionem peccati venialis. Sed peccatum mortale est hujusmodi. Igitur, etc. Et in hoc primus articulus terminatur.