DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod indulgentiae quas concedit Ecclesia, aliquid valent, tam in toro Ecclesiae, quam in judicio Dei. Hanc probat sanctus Thomas, praesenti distinctione, q. 1, art. 3, q 1, ubi sic dicit : a Ab omnibus conceditur indulgentias aliquid valere; quia impium esset dicere quod Ecclesia aliquid vane faceret. Sed quidam dicunt quod non valent ad solvendum a reatu poenae quam quis in purgatorio secundum Dei judicium meretur, sed valent ad absolvendum ab obligatione qua sacerdos obligavit poenitentem ad poenam aliquam, vel ad quam etiam ordinatur ex statutis canonum. Sed haec opinio non videtur vera. Primo, quia est expresse contra privilegium Petro datum, ut quod ille remitteret in terra, et in coelo remitteretur; unde remissio quae fit in foro Ecclesiae, valet etiam quantum ad forum Dei. Secundo, quia Ecclesia hujusmodi indulgentias faciens, magis damnificaret quam adjuvaret : quia remitteret ad graviores poenas, scilicet purgatorii, absolvendo a poenitentiis injunctis. Et ideo aliter dicendum , quod valent et quantum ad forum Ecclesiae, et quantum ad judicium Dei, ad remissionem poenae residuas post contritionem, confessionem et absolutionem, sive sit injuncta, sive non. "
Haec ille. Ex quibus patet duplex ratio pro conclusione. Secunda conclusio est quod hujusmodi indulgentia valorem habent propter merita Christi et aliorum sanctorum. Hanc ponit sanctus Thomas, ubi supra (4. Sen-tent., dist. 20, q. 1, art. 3, q 1), ubi, statim post verba praedicta, sic subdit : " Ratio, inquit, quare indulgentias valent, est unitas corporis mystici, in qua multi in operibus justitioe supererogaverunt ad mensuram debitorum suorum, et multas tribulationes injuste illatas sustinuerunt patienter, per quas multitudo poenarum poterat expiari, si eis deberetur; quorum meritorum tanta est copia, quod omnem poenam debitam nunc viventibus excedunt; et praecipue propter meritum Christi, quod, et si in sacramentis operatur, non tamen efficacia ejus in sacramentis includitur, sed sua infinitate efficaciam sacramentorum excedit. Dictum est autem supra (dist. 20, q. 1, art. 2, q 3), quod unus pro alio satisfacere potest. Sancti autem in quibus superabundantia operum satisfactionis invenitur, non determinate pro isto qui remissione indiget, hujusmodi opera fecerunt; alias enim absque omni indulgentia remissionem consequeretur; sed communiter pro tota Ecclesia, sicut Apostolus dicit se implere ea quae desunt passioni Christi in corpore suo pro Ecclesia ad quam scribit, Colossens. 1 (v. 24). Et sic praedicta merita sunt communia totius Ecclesiae. Ea autem quae sunt communia multitudinis alicujus, distribuuntur singulis de multitudine secundum arbitrium ejus qui multitudini praeest. Unde, sicut aliquis consequeretur remissionem poenae, si aliquis pro eo satisfaceret; ita etiam si satisfactio alterius per eum qui potest, sibi distribuatur. "
Haec ille. Ex quibus potest formari talis ratio pro conclusione : Quicumque potest alicui poenitenti distribuere satisfactiones Christi et sanctorum, potest dare illi indulgentias. Sed primum potest Praelatus Ecclesiae. Ergo et secundum. Et in hoc primus articulus terminatur.