DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR OBJECTIONES S I.
Contra primam conclusionem I. Argumentum Durandi.
Quantum ad secundum articulum, arguendum est contra conclusiones. Et quidem, contra primam arguit Durandus (dist. 17, q. 15), non quidem directe contra conclusionem, sed contra ejus probationem, dicens quod ratio adducta pro conclusione non videtur necessario probare quod necessarium sit omnia peccata confiteri uni et eidem, sed solum quod est valde congruum. Quia, secundum eam, non est necesse omnia peccata simul confiteri, nisi ratione gravitatis quam unum sortitur ex alio, vel ratione medicinae quae prodesset contra unum et non contra aliud. Sed propter primum non oportet hoc ponere. Quia circumstantiae aggravantes non sunt de necessitate confessionis, sed solum illa? quae addunt novam speciem peccati. Sed unum peccatum, si recipiat gravitatem ex alio sibi adjuncto, non tamen recipit novam speciem. Ergo ad confessionem unius peccati non requiritur necessario quod fiat mentio de alio.
Nec propter secundum, scilicet propter medicinam. Quia, vel loquitur de medicina quae expellit morbum, vel de illa quae praeservat a recidivo. Medicina autem quae expellit morbum peccati unius, nunquam est contraria medicinae alterius peccati; quia eadem est medicina expellens omne peccatum, scilicet gratia; et ita, ratione illius medicinae, non oportet confiteri simul omnia peccata, ne medicina quae curat unum peccatum, gravet vel augeat aliud; quia istud nunquam est. Nec ratione medicinae praeservativa? : quia non est de ratione verae poenitentiae quod homo ab ea non possit excidere; ergo non est necessarium ad veram poenitentiam quod exhibeantur omnimoda remedia contra recidivum. Alius est autem modus efficacior, probans eamdem conclusionem. Et est talis : Confessio respondet contritioni, sicut signum signato; quia ea quae sunt in voce, notae sunt earum quae sunt in anima passionum. Et etiam correspondet per simile : quia per contritionem fit mentalis confessio coram Deo, sicut per confessionem vocalem fit manifestatio peccatorum coram ministro. Sed contritio non potest esse de uno peccato sine alio. Ergo nec confessio. Et sic patet quod confessio debet fieri integre de omnibus peccatis uni et eidem. Quod est intelligendum de peccatis quae memoriae occurrunt, praevia (a) discussione conscientia?, quae debet confessionem praecedere.
Haec Durandus. II. Aliud argumen tum.
Secundo potest argui directe contra conclusionem (6). Quia sicut confessio habet determinatum ministrum, ita videtur habere debitam materiam, quae est illud per quod peccata manifestantur. Sed confitens, ut videtur, potest manifestare partem peccatorum per unum signum, (x) praevia. - prima Pr. (6) Hoc secundum argumentum reperitur etiam apud Durandum, eodem loco; affertur tamen ab eo per modum obiectionis. scilicet verbo, et partem per aliud, scilicet scripto. Ergo potest partem peccatorum manifestare uni ministro, et aliam partem alteri. g 2.
Contra secundam conclusionem I. Argumenta Durandi. - Contra secundam conclusionem arguit Durandus (dist. 17, q. 15), dicens quod, licet Ecclesia servet illum modum, scilicet quod inferior audiens totam confessionem absolvit de casibus quibus potest, superior autem ad quem remittitur, audit solum casum pertinentem ad se, et de illo absolvit; tamen contra istum modum, et contra conclusionem, sequuntur aliqua inconvenientia. Primum est, quia confessio qua? fit inferiori integre de omnibus, et ipse non absolvit de omnibus, non habet aliquam absolutionem sibi correspondentem. Secundum est, quia confessio quae fit superiori de solo casu pertinente ad ipsum, non est integra. Tertium est, quia, cum de (") illo peccato fuerit confessus inferiori, dubium est quare tenetur iterato alii confiteri : quia quamvis rite confessus possit, si velit, iterato confiteri, quod tamen ad hoc obligetur, non videtur rationabile. Quartum est, quia absolutio quae fit ab inferiore et superiore, non est una, nec de eisdem peccatis, sed de diversis. Quae omnia videntur inconvenientia.
Forte dicetur quod, non obstante quod inferior absolvat de casibus pertinentibus ad ipsum, et superior de casu ad se pertinente, est tamen una absolutio : quia quilibet eorum absolvit ut minister Dei, qui est unus, licet ministri sint plures.
Sed istud non solvit, immo potius confirmat : quia, sicut minister non absolvit nisi vice Dei, sic non fit ei confessio nisi ut ministro Dei; si ergo absolutio quae fit a pluribus ministris, est una, propter unitatem Dei cujus ministri sunt, eodem modo confessio facta pluribus erit una et sufficiens. II. Argumenta aliquorum.
Secundo (6) potest argui contra utramque simul conclusionem. Quia, sicut homo non tenetur confiteri integre nisi de quibus recolit, sic, cum confessio fiat propter absolutionem, non tenetur confiteri integre nisi ei qui potest ipsum absolvere. Unde videtur sufficere quod peccator confiteatur inferiori de illis de quibus potest eum absolvere, et de reliquis superiori, et per quemlibet absolvatur de casibus ad eum pertinentibus. Absurdum enim videtur quod aliquis teneatur confiteri de aliquo peccato sacerdoti qui non potest eum de illo peccato absolvere. Et sic videtur quod licite potest dimidiari tam confessio quam absolutio. (6) Hoc argumentum Auctor affert, prout est relatum a Durando, dist. 17, q. 15. Confirmatur (a). Quia non est necesse ut quod semel confessi sumus, iterum confiteamur, ut habetur, de Poenitentia, dist. 1, can. Mensuram (6). Sed dimidians confessionem curato et Episcopo, rite confitetur, in casu in quo curatus non potest eum absolvere de omnibus, nec Episcopus vult audire nisi de suis; quia nemo tenetur confiteri illi qui non vult vel non potest eum absolvere. Ergo, etc. Et hujus opinionis videtur esse Bernardus de Gan-nato, in impugnationibus Henrici, Quodlibeto 1, q. 29. Et in hoc secundus articulus terminatur.