DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM IN QUOLIBET CASU TENEATUR SACERDOS CELARE PECCATA QUAE SUB SIGILLO CONFESSIONIS NOVIT JUXTA eamdem distinctionem iterum quaeritur : Utrum in quolibet casu teneatur sacerdos celare peccata quae sub sigillo confessionis novit. Et arguitur quod non. Quia magis debet homo servare conscientiam suam quam famam alterius; quia charitas ordinata est. Sed aliquando aliquis peccatum celans, incurrit propriae conscientiae detrimentum; sicut cum in testimonium adducitur pro peccato illo, et cogitur jurare de veritate dicenda. Ergo videtur quod in aliquo casu liceat confessionem publicare. In oppositum arguitur. Quia dicit decretalis, de Poenitentiis et remissionibus (cap. 12) : Caveat sacerdos ne verbo, vel signo, vel alio quovis modo prodat aliquatenus peccatorem.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.