DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM EPISCOPATUS SIT ORDO irca vigesimamquintam distinctionem 4. Sententiarum, et finem praecedentis, quaeritur : Utrum episcopatus sit ordo. Et arguitur quod non. Quia unus ordo non dependet a praecedenti, quantum ad necessitatem sacramenti. Sed episcopalis potestas dependet a sacerdotali; quia nullus potest recipere episcopalem, nisi prius habeat sacerdotalem. Ergo episcopatus non est ordo. In oppositum arguitur. Quia ordo nihil aliud est quam quidam potestatis gradus in spiritualibus dispensandis. Sed Episcopi possunt dispensare aliqua sacramenta, quae non possunt dispensare sacerdotes, sicut confirmationem et ordinem. Ergo episcopatus est ordo. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.