DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM CORRUPTUM, VII ANNIHILATUM. PER DEI POTENTIAM POSSIT IDEM NUMERO REPARARI CiRCA quadragesimam tertiani distinctionem, et quasdam sequentes, quaeritur : Cirum corruptum, vel annihilatum, per Dei potentiam possit idem numero repa- Et arguitur quod noti. Quia dicit Philosophus in 2. de Generatione (t. c. 70), quod ea quorum substantia corrumpitur, non reiterantur eadem numero. Sed eorum quae in nihilum rediguntur, substantia corrumpitur. Ergo eadem numero iterari non possunt. In oppositum arguitur. Quia dicit Augustinus, 22. de Civitate Dei (cap. 20) : Si caro humana omnibus periisset modis, nec ulla ejus materies in ullis naturne latebris remansisset, unde vellet, eam repararet Omnipotens. Sed,.si nulla materia remanet de re corrupta, quod corrumpitur in nihilum redigitur. Engo Deus id quod in nihilum est redactum, potest idem numero reparare. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, recitabuntur objectiones. In tertio, ponentur solutiones.